Serenissima et potentissima regina, domina clementissima,
Vidi regem, octo iam sunt dies, ad Sancti Germani, vidi et reginam. Sociavi cum eis luctum super morte reginae matris. Gratulatus sum regi de felicibus proeliis pugnatis per Guebrianum
384
et Mottam Odincurtium; narravi res nostras prosperas per Silesiam et vicinas regiones et quo in statu res nunc essent.2 Gratias egi de honoribus habitis domino marescallo Hornio.Ostendit rex gratam sibi doloris testationem, gaudio sibi esse successus armorum augustae Maiestatis tuae et libenter intellecturum eos eventus, qui nunc expectantur. De marescallo Hornio excusavit se rex, quod in castris non potuerit eum excipere nisi militariter.3 Et rex et regina magnam dedere significationem amoris et benevolentiae erga augustam Maiestatem tuam, atque eius rei me voluere indicium facere, ut et conspectum a me delphinum, bene valentem animo et corpore.
Deus, serenissima et potentissima regina, domina clementissima, diu vegetam, florentem, victricem servet Maiestatem tuam,
augustae Maiestatis tuae humillimus et oboedientissimus subditus,
H. Grotius.
XIII/XXIII Augusti 1642.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum rege habitum refert.