Excellentissime et illustrissime domine,
Rex quinque de corporis sui custodibus amovit,2 ideo quod cardinalis diceret se eo venire non posse, ubi illos sibi inimicos aspicere cogeretur; inter eos Trevillium carum regi. Tum vero cardinalis vult suos corporis custodes manere in statione sua, etiam cum rex ad ipsum venit, cum antehac veniente rege illi abscedere solerent et eorum in locum subire regii corporis custodes. Frater regius iussus est subsistere Chamburni. Adempti ei reditus praeter centena scutatorum millia, adempta ei filiae tutela. Reginae et cardinali an satis conveniat, dubitatur.
Eunt hinc milites quidam ad Angliae regem. Cardinalis Mazarinus, intellecta nostrorum ad Lipsiam victoria, dixit brevi hic adfore aliquem a Bavaro, quod verum puto. Aut pacem
546
commendabit communem, aut si id intempestivum erit, nihil non dicet, quo vim hostilem a se avertat. Dux Bulionius a Riceliaco in Turenam ire iussus est.Dux Carolus Wormatiae est. Leganesius dicitur in interiora Hispaniae revocari ob motus qui formidantur. Sunt et rumores, sed incerti, de defectionibus in America. Tortonae arcem etiam nunc obsident Galli cum bona spe, quia commeatus multum accepere caesis qui id impedire volebant Hispanis.
Persuasus ab Hispanis fuerat dux Parmensis, ut e solo pontificis exercitum abduceret, in spem pacis, sed ea spes evanuit ob duritiem, ut fertur, pontificis. In regno Neapolitano et Sicilia fiunt omnibus modis pecuniae et delectus, tum ad bellum Italicum, tum ad proprias Hispaniae necessitates.
Corpus mortuae matris regiae iam huc veniet quandoquidem liberum ei iter concessit imperator.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem resque eius sospitet,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIX/XXIX Novembris 1642.
Fine Octobris Galli in Catalania Hispanis eripuere CCC currus, CC mulos cum commeatu rebusque aliis, partim fuso partim capto qui ea deducebat milite. Chaviniacus in gratia regis vacillavit, sed per cardinalem restitutus est.3 Hohentvilae praefectus ab Erlachio et Ossenvillio accepit MCC milites, incertum quos in usus. Merciacus apud Rotemburgum est ad Tauberam, exspectat Waertium.4
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis autoritas. Regio fratri reditus et existimatio imminuta. Mazarini de Bavaro iudicium. Hispanica. Tortonae obsidio. Qua arte Parmensis deceptus. Varia nova.