Negotium de captis Ulissiponae navibus2 suapte aequitate mihi se commendat. Ut autem melius de ea re iudicem, scire cupiam quae onera in navibus fuerint.
566
Scripta mea pro pace christianorum propositum habent honestum, spem vero non nisi longinquam. Non potest in hoc negotio fieri, quod rusticos arbitros ait facere Accurtius,3 qui rem controversam bipertiunt et partem alteram actori, alteram reo adiudicant. Sequendae sunt regulae quas ad pacem necessarias vetus ecclesia nobis monstrat ex apostolico instituto. Qui aliter sapiunt, suo periculo male sapiunt.
Ego vero ero semper,
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 3/13 Decembris 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Leoni Aisemae.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Leoni Aisemae.