Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Cum gravibus de caussis et re apud nos exactius perpensa modernum Lusitaniae regem Johannem eius nominis Quartum pro rege agnoverimus, et legatum eius Serenitatis superiori anno cum is hic esset, dignum censuerimus, qui ad modum aliorum regiorum legatorum, quoad exceptionem, titulos, honorem et caeteras caeremonias, a nobis tractaretur,2 nunc autem intellexerimus praetactum regem ordinarium legatum suum in Galliis habere constituisse, te proinde celare consilium quod nobis placuit noluimus, hisce tibi mandantes ut qui dignitatem vicesque nostras inibi sustines, facilem te dicto legato regio Lusitanico praebeas, exhibendo illi honorem et caetera quae moris est aliis legatis regiis testari officia, neque in illis quae eiusmodi ceremonias attinent, difficultatem ipsi moveas, dignitatem interea nostram atque regni de caetero sartam tectamque servaturus.3
Atque hisce te Deo gratiose commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,
Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S. drotzetus, m.pp.
Gustavus Horn, loco R.S. marschallii.
Claudius Fleming[h], loco R.S. ammiralii, m. propria.
Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et Lindholm, R.S.
thesaurarius, m.p.
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 15 Decembris anno 1642.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Febr.