Excellentissime et illustrissime domine,
Sollicitos nos merito habet regis valetudo,2 non sane qualis vulgatur qualemque optare debemus. Iecur ei effluere dicitur, aiunt medici in aliquot menses ei posse vitam produci, nisi deliquia, quibus saepe tentatur, eum abripiant.3 Quodsi quid ei eveniat, quale fert mortalitas, multa sunt mala ante oculos. Raro enim pupillare regnum et muliebris tutela in Gallia sunt sine bellis civilibus. Nec id ignorant, quorum nunc res Gallica in manu est, unde creduntur laboraturi, ne in idem tempus incidat bellum externum et civile. Ad civile evitandum ambitur opera principis Condaei;4 ad ponendum externum, ut una cum sociis fiat, tempore opus est. Indutias longas, per quas Galli possessionem retineant, non videntur daturi aut imperator aut Hispanus. Dicitur huc pacis promovendae causa venturus Matthias, ducis Ethrusci frater.5 Protestantes, suspicax hominum genus, ut ait Thuanus,6 putant pontificem id omnimodo acturum, ut Suedi e Germania discedant. Qui res hic
217
regunt et eorum nomine Davausius7 affirmant sine sociis se nihil acturos; addit Davausius anniti se, ut arma in Germaniam vertantur. Spes mihi fuerat data adeundi regem, sed inanis, ut apparet, nec conqueror, cum idem aliis eveniat.Noyerius, velut accepta a rege excusatione maiorum curarum, retinet inspectionem in arcem Fontis Bellaquei, in fabricas regis, monetam et typographeium. Causae, quae contra eum afferuntur, non graves sunt, nempe quod maximos exercitus dederit propinquis suis Mottae Odincurtio8 et Ossenvillio,9 quod sacerdotia omnia et munia publica in propinquos suos conferri curaverit. Caeterum lucri abstinens ipse, suos ad idem condocefecit. Germani duces multum semper de eo conquesti sunt.10 Sed et nunc Vinariensi militi negatur pecunia, nisi novum sacramentum faciat regi soli, sine ulla, ut antehac, Germaniae mentione.
Erlachius autem periculose aegrotat, non sine veneni suspicione. Vetuit rex frumenti evectiones. Iesuitae apud plebem manent in suspicione eius culpae, ita ut in publico eorum quidam etiam verberati sint. Dinetus adhuc apud regem manet.11 Mileraius in regis gratia nutat. Dux Anguianus, Halerius, Jevrius ad Picardicum finem iere. Ossenvillius huc venire dicitur. Duo Palatini electoris fratres12 a Roma huc venerunt, ubi multum eis honoris exhibuit cardinalis Barbarinus.13 Dux Carolus Wormatiam rediit. Videtur Bavarus non obtenturus regimen belli per tres circulos. Liber Francofurti vulgatus est, in quo proponitur, ut imperator pacis causa domui Palatinae det XIII milliones [sic].14 Brunsvicenses legati iverunt petitum nova mandata.15 Interim Hassici Magontiacensibus terris imminent.16
Noyerii partes non quidem in consilio illo intimo, sed in scribendi opera, quam secretariatum Status vocant, implebit Tellerius, qui exercitui regis Italico adfuit antehac, Mazarino summe amicus. Chavigniacus putat iam se liberatum a legatione, quam ei Noyerius per aemulationem imposuerat.
218
Uberlingae abscinduntur commeatus; contra in arcem Dertonae illatum est aliquid alimentorum. Princeps Thomas decem millia habet secum parata, ut eam arcem periculo eximat, sed hostes itinera ei faciunt intuta, et arx ipsa hostili vallo clausa undique est. Non ultra apparent ad Landresiacum hostiles copiae, unde quidam tacitas pactiones suspectant. Haeret captivorum permutatio. Motus quidam fuere, sed non diuturni, et Rhotomagi et Burdegalae. Theodonisvilla duobus millibus custoditur.
Iesuitae admitti voluerant ad conventus facultatis theologicae Parisiensis. Opposuerat ea se, et cum regii ministri iudices in eam rem dare voluissent, facultas dixit rem eam non nisi ad parlamenti cognitionem pertinere. Nunc papae nuntius effecit, ut ea de re iudicatio differatur.
Rex Angliae cum parlamentariis indutias fecit, commerciorum libertate nondum restituta.17
Deus, excellentissime et illustrissime domine, res has valde fluctuantes regat ad bonum Suediae et christiani orbis,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, VIII/XVIII Aprilis 1643.
Denuntiatum est regi periculum vitae, dictum hoc et reginae. Placuit regi reginam esse tutricem liberorum et regni, fratrem summum copiarum ducem, principem Condaeum, cardinalem Mazarinum; cancellarium, Butellerium, Chavigniacum consiliarios regni immutabiles. Haec parlamentaria auctoritate probabuntur. Vulgat legatus Portugallicus foedus factum inter regem suum et Suediam non de commerciis, sed de societate belli et pacis.18 Id credo ideo fieri, ut Hispanus, id credens, imperatorem avertat ab omni pacificatione cum Suedis. Galli aperte negant sibi tale foedus esse cum Portugallis. Dicitur hic imperator a Turcis orasse auxilia contra Suedos, adeo vano conatu, ut contra in Hungariae fines facta sit a Turcis irruptio. Leopoldus dicitur adiutor fore electoris Trevirensis.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: (Qu)ae ex regis instante morte metuantur. Noyerio quae im(put)entur. Conditiones Vinariensi exercitui oblatae. Varia. (Tel)lerius in Noyerii locum et secretariatus munus admissus. (Ie)suitarum cum Sorbonna contentio. Administratio regni (qu)ibus demandata. Portugalli Lusitanicum cum Suedis (fo)edus iactant.