Illustrissime domine,
Ita ut promiseram perpuli pecuniarium nostrum negotium.2 Accepit iam dominus Heufdius praeceptum regium de solutione, quam ordinantiam vocant. Nunc id laborat ut norit unde pecuniam accipere debeat, quod assignationem vocant. Non desinam promovere hanc rem quantum meae vires et haec tempora ferent. Precor autem Excellentiae vestrae felix iter3 et faustos successus. Totius Europae oculi coniecti sunt in eos qui hoc tractabunt negotium.
Sum autem ego, illustrissime domine,
Excellentiae vestrae ad servitia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Maii novi Calendarii 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Salvio.