Magnifice et generose domine,
Periculum virium inter se fecerunt Torstensonius et Gallasius. Ille cum animadvertisset caesareum exercitum per Bohemiam in hiberna dispersum esse, simulavit cordi sibi esse Olmensibus suppetias ferre. Praemissae copiae fidem fecere eius intentionis apud hostem, qui visis ambagibus quas noster emetiri necesse habuit securior factus, aditum quendam e Lusatia in Bohemiam minus observat. Huic intentus Torstensonius irrumpit per claustra Bohemiae, ubi Croatarum aliquot regimentis inexpectatus supervenit captisque vicecolonello et aliis officialibus cum sarcinis omnibus, reliquos fudit et Gallasium cis Albim compulit.2 Tenent nunc nostri Leutmaritzium et alia loca Bohemiae.
265
Literae quas heri accepi in castris ad Lochevitz3 scriptae erant. Exercitus nunc novissimis hospitiis recreatus, etiam salute et convalescentia Torstensonii, quem podagra ad tempus afflixerat, maxime laetatur. Stalhanschius,4 qui nuper hic Stetini e coniugis meae5 gynaeceo duxit uxorem, sobrinam campimareschalli Hornii, in itinere est cum supplemento egregio, quod e maritimis locis conquisitum est.6 Konigsmarkius agmine suo alteram partem Bohemiae infestat in transitu7 et deinde in Franconiam et Vestphaliam tendere constituit.
Hic Stetini indutiarum tractatus cum electoris Brandeburgici legatis redintegratus est.8 Spero felicem eius eventum et exinde nostrae parti robur non invalidum. Quae rex christianissimus in casum mortis suae disposuerat9 et residenti suo Sancti Romano10 eius causa perscripsit, hodie vidi.
Deus det eius Maiestati annos quos me(ruit) quosque illi optat orbis christianus. Quibus Magnificentiam vestram Deo officiosissime commendo maneoque,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratus,
Johannes Oxenstierna.
Stetini, 4 Maii 1643.
In dorso staat: Die 4 Maii anni 1643. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. Johann. Oxenst.