371
Magnifice et generose domine,
Summa Magnificentiae vestrae diligentia et accurata rerum in Gallia gestarum descriptio me quoque ad parem curam invitant et obstringunt,2 Verum hucusque per vices tantum praestare potui quod libens data quacunque occasione exsolvissem. Spero tamen in futuro pacis colloquio uberiorem materiam quam Pomerania suppeditare mihi potuit. Ad tractatum iturus Stetino discessi 18 die Maii, Volgaste vero 7 huius mensis, devenique mari huc Vismariam ante tres dies.3 Subsisto hic contra opinionem meam, cogniturus de aliorum legatorum profectione.
Literae Magnificentiae vestrae scriptae 28 Maii/6 Iunii ostendunt tum temporis nihildum statutum fuisse de regis Galliae legatis, quinam illi futuri essent.4 Neque de aliis certi aliquid audio. Misi [in]primis Osnabrugam pro diversoriis conducendis, et quamprimum sensero alios in itinere esse, in me nihil erit morae.
Torstensonius5 auctis novis viribus tum e praesidiis Silesiacis deductis, tum a Stalhanschio illuc allatis,6 diversis vicibus hostem detrivit. Qua ratione nuper se Gallasio obtulerit,7 et quo progressus sit, docet diarium hisce literis insinuatum. In Suecia supplementum exercitui mittendum paratur satis validum, quod brevi expectamus.
Deus addat trophaeis trophaea maiora et per ea reddat orbi quietem tutam et honestam, conservetque Magnificentiam vestram diu incolumem,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratus,
J.O. Axelii.
Wismariae, die 18 Iunii 1643.
In dorso staat: Wismariae, die 18 Iunii anno 1643. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. Mut[atis] mut[andis] ad residentem Carolum Marinum. Joh. Oxenst.