Illustrissime domine,
Est dictum Ovidii in ore etiam indoctorum:
384
Attamen cum in spe quamvis tenui nihil non tentandum sit quo fortibus animis contingat et corpus validum magnisque par laboribus, praeterea vero Suedi omnes optare et, si fieri posset, procurare debemus valetudinem inconcussam viro fortissimo domino Leonardo Torstensonio, cuius summis virtutibus stat et res et gloria Suedicae gentis, unguentum3 per quale valetudinem a malo articulorum restitutam scio et duci Aurelianensi, patruo regis, et tribunis mihi notis, mittendum et censui, rogandamque Excellentiam vestram adiutrix mihi esse velit quo id recte ad manus viri meritis maximi perveniat. Deus et hanc rem et omnes regno Suedico inservientium labores ac consilia, nominatim vero Excellentiam vestram semper et ubique prosperet.
Sum eroque, illustrissime domine,
Excellentiae vestrae ad servire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Iulii novi Cal[endarii] 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.
Bovenaan de copie te Den Haag: Ill. d. Salvio.