Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Vandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis et magnifice, nobis sincere fidelis,
Ante aliquot dies cepimus literas christianissimi regis et reginae regentis, in quibus promittitur instrumentum ratificationis pactorum nobis et regno nostro cum rege regnoque Galliae intercedentium. Hesterna die2 adfert nobis veredarius noster Hamburgo promissum instrumentum una cum literis cardinalis Masarini, quorum omnium, et ipsius instru-
445
menti et literarum allatarum, exempla tibi nunc transmittimus, sub numeris 1, 2, 3, 4.3 Nos reciprocum praestantes, confici fecimus in parem fere cum allato sensum instrumentum ratihabitionis et pariter respondimus regi, reginae et cardinali peculiaribus literis, ut vides ex numeris 5, 6, 7, 8.4 Cum vero ex adiectis chartis et literarum exemplis apparet, quod abs te pacta illa et literas nostras offerri velimus, mittimus tibi illa illasque per praesentes, clementer tibi mandantes ut singula offeras opportuno loco et tempore, sive existimes e re esse publice sive privatim ea insinuari apud regem et reginam, sive apud cardinalem, quod tuo iudicio discernendum committimus.Atque hisce te Deo gratiose commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,
Matthias Soop, loco R.S. archidapiferi.
Gustavus Horn, loco R.S. marschallii.
Claudius Flemingh, loco R.S. ammiralii, m. propria.
Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et
Lindholm, R.S. thesaurarius, m.p.
Dabantur in regia nostra Stockholmensi, die 28 Iulii 1643.
Postscriptum. Nobilis et magnifice, nobis sincere fidelis,
Fasciculo inclusas reperies ternas sine inscriptione ad certam personam literas, sed quae omnes scriptae sunt ad dominum cardinalem Masarinum, una harum a nobis, secunda a marschallio, et postrema a cancellario regni nostri, prout eas ex sigillis facile dignoscere et secernere poteris. Accidit eo quod fugerit nos quo nomine et officio insignitur dictus cardinalis, cuius tituli copia nec a barone Rorteo,5 eius quoque ignaro, cancellariae nostrae fieri potuit, nisi quod ‘ministrum Status’ eum appellaverit. Clementer itaque tibi mandamus ut titulum cardinalis Masarini singulis literis inscribas, nostro quidem nomine, cum praedicatis hic usitatis: ‘Illustrissimo et eminentissimo amico nobis sincere dilecto, domino’ etc., sed nomine regni marschallii et cancellarii: ‘Eminentissimo domino, domino’ etc. Caetera supplere ex nomine et officio viri tibi non erit difficile.
Deo commendatus vale. Ut in literis.
Ad mandatum illustrissimorum dominorum regentum subscripsit,
A. Gyldenclau S.R.6
28 Iulii 1643.
Bovenaan de brief en het postscriptum schreef Grotius: Rec. 3 Nov.
Bovenaan de copie te Stockholm: Ad legatum dominum Hugonem Grotium, quibus mandatur ei extraditio instrumenti ratificationis pactorum Gallicorum. Datum Stockholm, anno 1643, Iulius 28.
446
Ratificatie van het Frans-Zweeds subsidieverdrag, 7 augustus 1643.
Nos Christina, etc.,
Constare volumus universis et singulis quorum interest, quod cum divino numini visum fuerit de mortali vita serenissimi quondam et potentissimi principis, fratris, consanguinei et foederati nostri carissimi, domini Ludovici XIII, Franciae et Navarrae regis christianissimi, laudatissimae recordationis, nuper disponere atque in paternum deinceps solium regnumque collocare serenissimum itidem atque potentissimum principem, fratrem, consanguineum et foederatum nostrum carissimum, dominum Ludovicum XIV, Franciae et Navarrae regem christianissimum, etc., nos sicut foedus quod nobis cum vivo domino parente ac praedecessore suae Serenitatis regnoque Galliae intercessit sancte semper coluimus, ita cum moderno rege filio dictoque regno idipsum in eius Serenitatem propagatum pari conatu ac proposito servare decrevimus, quamquam vero non modo inter reges, sed regna quoque ipsa Sueciae et Galliae foedera mutuo sancita sint, ut omnino illibatus illis vigor constare debeat, non obstante si quid alteri foederatorum humani accidat.
Cum tamen moderno christianissimo regi eiusque Serenitatis dominae matri regenti, sorori nostrae carissimae, placuerit foederis ac nominatim anno 1641 ceu postremo percussi renovatique tabulas singulari instrumento, quoad opus est vel erit, approbatas confirmare nosque certiorare de constanti suae Serenitatis animo ac proposito in foedere nobiscum regnoque nostro persistendi, iccirco quo luculentius constet suae Serenitati certiorque illa esset de nostra sententia ac proposito insistendi foederibus mutuis, quorum postremum anno 1641 die ultima mensis Iunii inter legatos utrinque nostros tractatum, renovatum ac conclusum, necnon die 20 proxime sequentis Iulii eiusdem anni8 a nobis solenni instrumento confirmatum fuit, nos dictum foederis tractatum singulosque eiusdem articulos, quoad opus est aut erit, approbavimus et ratihabuimus, prouti tenore vigoreque praesentium illum illosque adprobamus et ratihabemus, fide verbo[que] regio promittentes nos illum illosque servaturas, nec passuras ut a nostratibus ullo modo violetur aut violentur.
In quorum maiorem fidem praesentes sigillo regni nostri, nostrorumque ac regni Sueciae respective tutorum et administratorum manuum subscriptione roboravimus, [Petrus Brahe, Gustavus Horn, Claudius Flemingh, Axelius Oxenstierna, Gabriel Oxenstierna].
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die vicesima octava Iulii anno supra millesimum sexcentesimum quadragesimo tertio.
Bovenaan de copie te Stockholm: Ratificatio foederis Sueo-Gallici anno 1641 renovati, nunc vero in Ludovicum XIVtum et reginam regentem continuati. Datum Stockholm, anno 1643, Iulius 28.
447
Christina van Zweden aan Lodewijk XIV, 7 augustus 1643.
Nos Christina, etc., serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo ac foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIV, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime atque potentissime princeps, frater, consanguinee et foederate carissime,
Pervenerunt hisce diebus in manus nostras tum literae Serenitatis vestrae, Lutetiae Parisiorum die 20 Iunii proxime elapsi mensis datae, tum solenne confirmationis foederis mutui instrumentum. Quibus ipsis, quod ad abundantiam nobis Serenitas vestra asseveret de constanti suo proposito permanendi in foederibus inter nos et defunctum nuper Serenitatis vestrae dominum parentem, laudatissimae memoriae, contractis et in Serenitatem vestram una cum regno derivatis atque propagatis, plurimum nos confirmat in ea sententia quam de Serenitate vestra concepimus tamque constanter fovemus. Quanquam enim foederi et necessitudini nostrae mutuae ferme nihil accedere possit unde roboretur, proderit tamen non parum ad infringendas opiniones, spes atque attentata hostis, necnon testandum orbi christiano universo morte defuncti regis arctam illam unionem ac coniunctionem quae nobis regnoque Sueciae cum regno Galliae et, quae in illud domino parenti successit, Serenitate vestra intercedit, non potuisse perrumpi aut ullo modo labefactari. Cumque et nos eiusdem simus propositi persistendi in foederibus prius sancitis atque hactenus sancte servatis et imposterum ad finem usque et futuram pacem servandis pro communi utriusque nostrum regnorumque Sueciae et Galliae atque caeterorum omnium quorum interest bono atque emolumento, idque ipsum Serenitati vestrae ut indubitato constet, indices constantis illius mentis nostrae, tabulas confirmatorum a nobis foederum mutuorum Serenitati vestrae per ordinarium nostrum apud eandem legatum, dominum Hugonem Grotium offerendas transmittimus atque hisce pariter Serenitatem vestram obsecramus ut credat nos illis pactis nullis officiis foederatae sororis defuturas esse, prouti nec ullo modo dubitamus quin Serenitas vestra boni fratris ac foederati partes omni ratione sit adimpletura.
Atque hisce Serenitatem vestram divinae protectioni sedulo commendamus,
P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna],
G[abriel] Ox[enstierna].
Dabantur in regia nostra St[ockholmensi].
Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae responsoriae ad christianissimum regem, ratificationem mutui foederis concernentes. Datum Stockholm, anno 1643, Iulius 28.
Christina van Zweden aan Anna van Oostenrijk, 7 augustus 1643.
Nos Christina, etc., serenissimae atque potentissimae principi, sorori, consanguineae et foederatae nostrae carissimae, dominae Annae, eadem gratia Franciae et Navarrae reginae regenti, natae ex serenissima Hispaniarum regia prosapia, etc., salutem omnigenumque regiae prosperitatis incrementum.
Serenissima atque potentissima princeps, soror, consanguinea et foederata carissima,
Redditae sunt nobis hisce diebus literae Serenitatis vestrae, die 20 Iunii Lutetiae ad nos exaratae, quas subinde comitabatur instrumentum confirmatorum a christianissimo
448
rege, fratre ac foederato nostro carissimo et Serenitate vestra foederum mutuorum. Gratissimum nobis fuit quod intelligamus una cum filio rege Serenitatem vestram persistere in firmo isto consilio ac proposito foederis inviolabiliter observandi quod laudatissimae memoriae rex ac coniux Serenitatis vestrae nobiscum iniit inter regna Sueciae et Galliae, ad obtentam pacem duraturum. Nobis quidem id animi est atque propositi, ut pacta inita pari quo hactenus fiebat ardore imposterum quoque a nobis serventur et quae in iis comprehensa sunt atque nobis indubie pollicemur a Serenitate vestra reciproce praestitum iri, rite perficiantur in iis quae tum communia arma, tum iustam pacem et tranquillitatem publicam uniformiter spectant. A quo cum nullis rationibus aliis dimovemur, eius rei reddenda fuit certior Serenitas vestra per singulare pactorum instrumentum, unde propositum nostrum solennius patefit, quodque legato nostro domino Hugoni Grotio mandavimus Serenitati vestrae ut offerretur.Deum rogamus ut Serenitatem vestram paterne protegat et a malis tueatur,
P[etrus] Br[ahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna],
G[abriel] Ox[enstierna].
Dabantur, etc.
Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae responsoriae ad reginam regentem dominam Annam super ratificatione pactorum. Datum Stockholm, anno 1643, Iulius 28.
Christina van Zweden aan Jules Mazarin, 7 augustus 1643.
Christina, [etc.]
Illustrissime et eminentissime domine cardinalis, amice nobis sincere dilecte,
Dolorem nostrum super obitu christianissimi regis quatenus literis potuit superius testabamur successori filio moderno regi christianissimo, fratri ac foederato, necnon eius Serenitatis dominae matri regenti, sorori nostrae carissimae. Qui quidem nuntius de morte defuncti regis non potuit ad nos perferri neque a nobis percipi sine sensu ingentis tristitiae. Sed quae pariter cogitationes aut metus obrepere poterant mutandarum rerum ac negotiorum publicorum in Gallia, ii concipientibus subinde eximuntur consideratione summarum virtutum serenissimae reginae regentis et exactae prudentiae eximiorum consiliariorum, inter quos cum principem fere locum Eminentiam vestram obtinere intelligamus, non parum id nos erigit, quae pariter in concepta spe conservandarum rerum obfirmamur ex literis Eminentiae vestrae, Lutetia Parisiorum die 27 Iunii proxime elapsi ad nos perscriptis, et hesterna die una cum instrumento confirmatorum pactorum ad nos perlatis.
Quanquam vero nulla nos dubitatio de rebus Gallicis hactenus incessit, sed eas potius spes fovemus fore ut stabili pede illae nitantur et fulciantur et in commune non minus imposterum quam hactenus factum fuit pro bono utriusque regni et conservatione mutui foederis laboretur, proderit tamen ad testandum orbi imprimis christiano adfectum quem utrinque fovemus sancte et inviolabiliter servandis foederibus et ad reddendas hostium spes irritas, pacta foederis ita renovari ac confirmari ut quae non conveniebat alterius foederatorum morte tam arcta coniunctio animorum debilitari, saltem fidem servandorum foederum faceret sinistre iudicantibus, quod universis innotescat flagrans illud utriusque foederatorum studium et intentio constanter persistendi in mutua illa inter utraque regna sancitorum foederum necessitudine usque ad pacem, pro qua utrique nostrum et caeteris quorum interest honesta ac tuta obtinenda arma gerimus. De nobis id sibi, christianissimo regi et serenissimae reginae regenti Eminentia vestra pollicebitur, debitam pactorum atque articulorum in eis comprehensorum rationem a nobis non minus imposterum quam fiebat hactenus habitum iri. Quem armorum nostrorum successum speramus, tribuimus communibus rebus ac publicae utriusque regni caeterorumque amicorum ac foederatorum causae.
Quos tractatibus pacis Osnabrugam destinavimus legatos, iis serio iniunximus ut cum
449
christianissimi regis foederati nostri legatis consilia conferant et operas quibus utrique regno caeterisque amicis nostris pariter consulatur.Mittimus autem confirmata a nobis pacta foederis, quae per legatum nostrum dominum Grotium vobis insinuabuntur, a nobis autem reapse implebuntur.
Quibus finientes Eminentiam vestram divinae tutelae benevole commendamus,
P[etrus] Br[ahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna],
G[abriel] Ox[enstierna].
Dabantur in regia nostra Stocholm[ensi].
Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae ad cardinalem Mazarini, transmissam foederis Gallici ratificationem concernentes. Datum Stockholm, anno 1643, Iulius 28.