Magnifice et generose domine,
Circuitio, qua uti necessum habui, me paululum in scribendo impediverat. Lauenburgo discedens vidi Veterem Marchiam et in ea praesidia sacrae regiae Maiestatis milite insessa.2 Inde XV Augusti movi et in itinere Mindam versus duces Lunaeburgicos, Fredericum Zellae, et Christianum Ludovicum3 Hanoverae, salutavi. Mindam veni XXIII die huius mensis, et paulo post me dominus legatus Salvius.4 Lentus aliorum legatorum gradus nos hic subsistere cogit. Ex caesarianis Auersbergius Osnabrugae esse dicitur. Sed incer-
547
tum adhuc est an illi muneri praefectus sit,5 cum de aliis sermones circumferantur. Hispanicus Bruxellis est.6 Quousque regis christianissimi legati promoverint,7 vestrae Excellentiae quam optime innotuit. Austriaci laborant Francofurti pro continuatione conventus eius, nolentes admittere ut in locis colloquiorum pacis Germaniae principes conveniant.8Torstensonius cum exercitu belle habet. Castra movit, sed non longe, tantum frumentationis causa, ut quae in prioribus erat detrita meliori commoditate pensaretur.9 Koningzmarkius Ostervikium10 et Ulsparrius Domitzium obsident.11 Krakovius, generalis vigilum praefectus a partibus caesaris,12 dolo quodam Francofurtum ad Oderam occupare tentavit. Verum irritus fuit conatus repulsusque cum aliquo suorum detrimento. Palatur in Silesia, Lusatia et Marchia, necdum certum est Domitzione velit succurrere, an alio se vertere.
Deus servet Magnificentiam vestram diu incolumem.
Mindae, XXIX Augusti anno 1643.
Postea strato ponte Oderam paulo infra Francofurtum traiecit, spe et tentamine addito occupandi Landsbergam aut certe transeundi Wartham per vadum aliquod. Quia id non successit, experiri dicitur an per Poloniam transitus indulgeri possit, ut ita in Pomeraniam irruptionem faciat. Quod si contigerit, damnum quidem aliquod provinciae et agris inferet. Verum ut loco aliquo potiri possit, non est credibile, omnibus iam ad defensionem sui et paratis et obstinatis. Interea dum haec scribo, nuntiatur Ostervikii deditio. Quare integris suis viribus Koningzmarkius hosti in campum occurrere poterit. Idque ut feliciter et ex voto fiat, Deum rogo, simul ut Dominationem vestram conservet,
nobilissimae Dominationis vestrae amicus benevolus,
Johannes Oxenstierna.
Mindae, 3 Septembris 1643.
In dorso: Ad dominum Hugonem Grotium, de dato Minden, den 29. Augusti anno 1643.
Bovenaan de minuut: Mut[atis] mutandis ad Marinum: Nobilissime et amplissime domine.