Magnifice et generose domine legate,
Gestii hactenus spe et animo videndi Chavigniacum2 fruendique imprimis commercio eius, dum simul pacificandae Europae operaturi essemus. Verum ex literis vestris die 9/19 Septembris scriptis,3 hodie vero ad me perlatis, intelligo eum exoneratum legationis cura arctiori consilio, ministri Status honore, insertum esse. Laetor ergo ex animo quod, quando id quod hactenus fama tulit et ego optavi, non evenit, ex loco tamen illo Galliae honoratissimo opera Chavigniaci in commune non modo regnorum foederatorum, sed orbis christiani bonum emanare possit.
Quam salutare foret communibus rebus provehendis, si Anguianus auctus G[u]ebriani copiis in Germaniam arma proferat!4 Copiis Suecicis nunc alio versis, non intermittent caesarei aliquid ex sollicitudine recuperandi vel nuper avulsa vel alia non satis firmata. Indicant id lantgraviae Hassiae literae,5 quarum apographum hic insero.6 Krakovius in meditullio ulterioris Pomeraniae castra posuit.7 Nisi iuvetur e Polonia aut eo receptum habiturus sit, Koningzmarkium8 vix effugerit. Quanta fuerit clades Bucheimii,9 de qua proxime scripsi, indicant literae Torstensonii ad Neurotium, qui Glogoviae praeest.10 Quae de Torstensonii progressu hodie allata sunt, aliis subiungo.
581
Deus rerum omnium moderator det successum optatum et consilia undique in tutam et securam pacem vergentia.
Magnificentiae vestrae ...
Mindae, 17/27 Septembris anno 1643.
In dorso staat: Mindae, die 17 Septembris anno 1643. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O.A.