638
Excellentissime et illustrissime domine,
Reginae valetudo procedit in melius.2 Dux Aurelianensis et princeps Condaeus rebus adsunt. Dux Anguianus est ad Tabernas Alsaticas. Supplementum quod marescallo Guebriano datur, non erit quantum speraveramus: quater mille pedites, equites bis mille. Literae cardinalis Mazarini Romam ad amicos missae interceptae sunt prope Lugdunum ab hominibus personatis. Seditio Rouargiorum adeo non quiescit, ut in Arvernos se promoveat. Abiere legati ad pacem lento per terram itinere, et in Batavis negotia reperturi non quam putant facilia. Abiit et Theodorus Gothofredus, iter mari sumturus, relicto hic scripto, quod in vulgus spargatur, cuius exemplum mitto.3 Id eo pertinet ut ii quorum hic res sunt in manu, qui e re sua putant bellum ducere, culpam pacis tardatae in alios reiiciant, ut hic facere solent.
Bavarici Rhenum transiere. Sequuntur eos Lotharingici. Videntur hiberna quaesituri in Franconia et Suevia. Exspectant auxilia ab Hazfeldio4 et ex iis praesidiis quae in Brunsvicensibus terris fuere. Ad conventum Francofurtensem rediere legati Wurtzburgici, adfuturi iam iam putantur et Brunsvicenses et Norembergici.5 Tupadelius6 ad Hagenoiam usque fecit excursus. Reviviscunt vetera consilia de danda Leopoldo praefectura Belgicae quae sub Hispano. In Anglia nobilis Montacutius a parlamentariis captus est Roffae.7 Fuerat is absens damnatus a parlamentariis, receperat se in Galliam, inde ivit non in comitatu comitis Harcurtii, sed dissimulato habitu, cum eo venisset, addidit se Grassio, qui ab itinere ad regem erat praemissus. Audimus regem Hispaniae rediisse Madritium, a Piccolominaeo obsideri Leridam. Papa aegrotat et Bavarus; hunc visum ivit Lotharingus. Saradeskius8 cohortes aliquot duxit ad Bavarum. Castilionaeus marescallus apud Verbinum sex habet millia.
Agitur de restituendo commercio Hispaniam inter et Galliam. Noyerius noluit cessionem perscriptam dare de eo munere quod antehac obtinuit, sperans aliam aulae conversionem ex suo usu. Reginae ad impensas domus suae sustinendas dari reditus Britanniae Armoricae, ditionis Alensoniensis et Borbonici. Marescalli Franciae futuri putantur vicecomes Turenae, ducis Bulionii9 frater, et Gassio. Duos milliones annuos rex lucri facturus speratur. Dicitur in Africa Tingi[s]10 Portugallorum regi accessisse, Bressaeus autem partim cepisse, partim incendisse tredecim Uticensium praedonum naves. Qui in Rouargia
639
motus concient Rodas oppidum cepisse dicuntur. Brisaci qui sunt milites questus suos missis huc mandavere.11 Transiere Bavarici ad Spiram, ubi est pons eorum navalis.Deus, excellentissime et illustrissime domine, per consilia Sublimitatis tuae Suediam, per Suediam christianum orbem prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
XIV/XXIV Octobris 1643, Lutetiae.
Sunt hi[c] quidam a landgravio Darmstadiensi. Est hic et quidam a duce Carolo. Libelli iactantur contra cardinalem. In Armaniaco tredecim publicani a plebe occisi. Valesius, nobilis domesticus Bellifortii, in palatio captus, paulo post dimissus est et longe abire iussus est. Ipse dux Bellifortius a parlamento iudicari vult. Chevreusia et Mombasonia longius abire iussae. Dux Longovillanus in Normanniam it.12 Cardinalis Medicaeus dicitur paratis iam exercitibus uti velle, ut se papam creari faciat ubi Urbanus decesserit. Dicitur Piccolominaeus habere viginti millia hominum et duos pontes in Cinca amne. Rex Britanniae dicitur recepisse Readingam.13
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Reginae valetudo. Aurelianensis et Condaeus adsunt. Anguianus est in Germania. Supplementa spe minora Guebriano missa. Literae Mazarini interceptae. Seditio Rouargiorum crescit. Profecti legati ad pacem lento itinere et Gothofredus, vulgato antea scripto, quo culpa pacis tardatae in alios reiicitur. Quaedam de Bavaris et Lotharingis. De conventu Francofurtensi. Consilia de danda Leopoldo praefectura Belgica. Montacutius ab Anglis parlamentariis captus. Lerida obsessa. Papa et Bavarus aegrotant. De copiis in Germania. Varia de Gallis. Tingi[s] Portugallis accedit. Bressaei gesta maritima. Motus in Rouargia. Militum Brisaci querelae. Legati Darmstadiensis et ducis Caroli. Libelli contra cardinalem. Turbae in Armaniaco. Plurima de aulicis Gallorum. Medicaei consilia de occupanda papali dignitate. Rex Angliae capit Readingam.