eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    6550. 1643 november 23. Van H. Appelboom.1

    Illustrissime et excellentissime domine legate,

    In comitiis Holmensibus2 sacrae regiae Maiestati responsa nunc data sunt a statibus regni, qui militem et commeatum ita prompte sunt polliciti, ut nunquam compertum sit tam prono eos ad tributa animo ferri, cum etiam plus quam petitum fuit polliciti sint.

    712

    Magna enim pacis spe desiderioque flagrant, quam sine milite stipendioque habere non possunt.

    In acuto sacrae regiae Maiestatis morbo3 scribitur sacra regia Maiestas primario ecclesiasti suo4 dixisse se, cum vanitates et difficultates mundi, quae mille labendi occasiones quotidie praebent, spectaret, in hac aetate lubentissime velle Deo animam reddere, quae si nihil effecisset boni, nullius sibi mali conscia sit, atque ita illibatam adhuc famam ad superos ferre posse; attamen quia magnum sibi Deus largitus sit parentem, qui super caetera etiam regni fastigium reliquisset, optaret se in tanta fortuna haud frustra vixisse, cum ab incunabulis semper votis spirarit se posse memorabile quodpiam efficere quod testaretur se supra sexum nisam non indignam parente prolem. Interea se semper Dei voluntati dispositionique ita devote commisit et sacra synaxi contra mortem munivit, ut cuilibet appareret non promptius sacram regiam Maiestatem celsae virtutis monumenta spirasse quam omnium rerum mundanarum finem requiemque.

    Deus sacrae regiae Maiestatis eximio proposito quam longissimum et felicissimum tempus largiatur et illustrissimam Excellentiam vestram florentem servet, illustrissime et excellentissime domine,

    illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servus,
    H. Appelboom.

    Amstelodami, 23 Novembris 1643.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Dec.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 15 (1643, 13). Eigenh. oorspr. Antw. op no. 6537, beantw. d. no. 6579.
    2 - De Zweedse rijksdag was op 10/20 oktober te Stockholm bijeengekomen.
    3 - De zieke koningin Christina had de openingszitting niet met haar aanwezigheid kunnen opluisteren. Op 24 oktober/3 november vatte zij haar taken weer op.
    4 - De hofpredikant Johan Matthiae (1593-1670)(SBL XX, p. 210-213).