Heri a coena redditae sunt mihi literae a D. Milandro2 cum adiuncto carmine. Cepi protinus impetum respondendi, et quidem mirifico genere
82
carminis, quod tibi non iniucundum nec prorsus inhumanum visum iri confido. cuius hic etiam specimen vides. Hesterno mane invasit me hic morbus, quem inhibere non potui, nec tamen nimium indulsi. quia nunc longe altior me cura domat. haereo inter sacrum et saxum, nec tamen possum oblivisci nugarum. ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομεν3.Recte et ordine te facturum puto, si in tempore ad hominem veneris, quod rerum omnium est primum, ut nos docet Comicus4. Sed nae inscitus sum qui memorem moneo, et doctorem docere postulo. Nondum auspicatus sum novam Professionem5, nec id fiet ante proximum diem Iovis, quia desidies nostra timet omen diei Lunae scilicet, et proverbiis etiam plebis commovetur. Rogo te exores optimum virorum D. Mylium, ne hanc ἀμβολιεργίαν aegre ferat. Dimidium facti qui coepit habet6. ego tum etiam ‘sapere audebo’, et ubi semel glaciem secuero, non committam ut amplius in mora sim, nisi maior vis aut causa sontica voluntatem meam impedierit. Vale. Raptissime X Martii CIƆIƆCVII.
In librum quendam recens editum7.
Prodiit horribilis liber εἰς ϕάος ἠελίοιο, Quem satius fuerat δόμον εἰς ἀίδαο περῆσαι, Atque ibi cum domino ϰλαίειν τε ϰαὶ ἄλγεα πάσχειν. Non hominis facies, ἀτὰρ ἠεροϕοῖτις Ἐριννὺς Sustulit hoc monstrum δειλοῖς μέγα πῆμα βροτοῖσι. Tale, nihil videre οἱ ἀρούρης ϰαρπὸν ἔδουσι, Condidit ut mundum ϰράτος ἀϑανάτοιο ϑεοῖο. Quid primum, quid deinde, τί δ᾽ ὑστάτιον ϰαταλέξω; Stultitiaene prius μεμνήσομαι ἢ ϰαϰότητος; Haec meret acre odium, ταύτην ϑέμις ἐστ᾽ ἐλεαίρειν. Utraque paret ubique μεσημβρινὸν ἠύτε ϕέγγος, Sed magis improbitas ϰαὶ ὑπέρβιος ὕβρις ἐναργής. Pestis et atra lues, πᾷ τὰς ϕρένας ἐϰπεπότασαι; Quis te ferre queat, σὺ δὲ μαίνεαι οὐϰ ἔτ᾽ ἀνεϰτῶς. Si genus humanum ϰαὶ ἐπιχϑονίους ἀνϑρώπους Nil metuis malesanus, ἐμεῦ τ᾽ ὄπιν οὐϰ ἀλεγίζεις, At superos verearis, ἔχει Θέμις ἔϰδιϰον ὄμμα. Iustitia haud frustra μεγάλου Διός ἐστι πάρεδρος, Supplicia expendes scelerum, τὰ σὺ ὦ μέγ᾽ ἀναιδές Evomis in cunctos ὅσοι εὐσεβίην ϕιλέουσιν. Utque alios taceam, τῶν οὔποτε ϰῦδος ὀλεῖται, Quid te impurius est, τίς ἀτασϑαλιην σοι ἐρίζοι; Qui non es veritus ϰαϰ᾽ ὀνείδεα μυϑήσασϑαι, Et violare probris τηλέϰλυτον εὖχος Ἰούλου Scaligeri herois, τοῦ μή τινα ϕημὶ γένεσϑαι Maiorem virtute virum σοϕιῃ τε νόοιο. Nec patre degenerat μεγάλου μέγας υἱὸς Ἰωσὴϕ, Quos duo devenerantur ὅσοις τὰ σεβαστὰ μέμηλε. Sed tua iam pueris λαοῖσι τε πᾶσι τέτυϰται Facta nefanda palam, ϰαί σε στυγέουσι ϕίλοι περ.