eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    99. 1607 Apr. 18. Aan D. Heinsius1.

    Doctissime Heinsi.

    Santenii2 absentia facit, quo minus negotium materterae3 tuae provehi possit: quem ego, ubi redierit, compellabo. Si qui sunt colores quibus causam

    85

    vestram adiuvari posse speratis, eos mihi a vobis suggeri aequum est, qui rem a vobis discere debeo, nec quicquam possum, praeter verba, commodare. Forte tibi sequente hebdomade vacabit huc transcurrere. quod non inconsultum erit, ut coram cum Santenio agas: nisi tibi aliter videtur, cuius desideriis per omnia obsequi decrevi. Vale, et, si me amas, fac bene sit Paraphrastae4 tuo. XVIII Apr. CIƆIƆCVII.

    Tui ingenii cultor
    H. Grotius.

    Adres: Celeberrimae eruditionis viro D. Danieli Heinsio literarum Graecarum Professori Lugduni.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77.
    2 - Zie p. 66 n. 4.
    3 - Over het proces van die tante zie p. 59 n. 6
    4 - De Ethicorum Nicomachorum Paraphrasis; zie p. 71 n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]