eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    149

    170. 1609 Sept. 18. Aan P. Jeannin1.

    Ineptum videri potest, vir Illustris, vel literas rerum inanes ad te mittere et gravissimis occupationibus tuis interstrepere, vel etiam de publico rerum nostrarum statu ad te aliquid perscribere, qui adeo te non latet, ut ferme in tuo unius patrocinio conquiescat. Sed rogo ita accipias, non quasi nuntiem quippiam, sed quasi si quid apud nos recte habet, pro eo tibi agam gratias, cuius beneficio multis periculis erepti sumus, si quid secius, id apud te potissimum deplorem, qui morbis nostris et moveri et mederi soles. Rempublicam eam habemus quam reliquisti. consensus caeterarum nationum mediocris. cum Zelandis perpetuae rixae. Fui nuper in ea regione, et miratus sum esse homines tam imprudentes an impudentes dicam, qui non taceant tum demum bene Zelandiae fore, cum ab aliis erit quam seiunctissima et sui arbitrii. nec intra verba stat insania, sed multis modis et Ordinum Generalium auctoritas et communis iustitia contemnitur atque labefactatur. quae quo tendant facilis est coniectura. Sed civitates Zelandicae inter se acerrime confligentes, et in ipsis civitatibus maiora quam unquam dissidia et factiones, spem praebent, ut saepe ad bonum non fuit, ita nec ad malum ipsis inter se consensum fore. Caeterum unum habent quod non immerito queruntur, res enim manifesta est, mercaturam apud ipsos collabi longa hac atque taediosa super maris et amnium oneribus disceptatione: et Archiducum in Flandriam quam in Antverpiam proniore animo. Contra, Amstelodamensibus praeter spem multa prospera. magnus hominum affluxus: aedes cariores et de prolatandis pomoeriis agitur. Ferme constat mittendos hinc legatos tum alio, tum ad vos et Venetos. qui ituri sint, nondum constitutum: nisi quod communis fama Venetiae legationi Vandermylium nostrum destinat2.

    Ad res religionis quod attinet, Archiduces edicto vetuere, ne quis publice de controversiis disputaret. sed, quantum audimus, indiligenter paretur3. Antverpiae mira libertas, imo licentia. centeni aliquot inde commeant ad castellum nostrum quod Lillo4 vocatur ad audiendas conciones. quod magis mireris, palam habitant Antverpiae, qui in Ecclesia Lilloana diaconi munere funguntur. Quibus ex rebus suspicio est, quotidie magis magisque Archiduces a veteri asperitate discessuros, non sine damno, ut credibile est, nostro. Principis Arausionensis5 modestia ab omnibus laudatur. abstinet Missa in urbe arceque. ipse cum

    150

    uxore in agros exit ad sua sacra. Apud nos Frisii edicto auxerunt poenas in eos qui Missis intersunt6. In Hollandia connivetur mediocriter. In insula Tergoes Zelandiae, ubi magnus Catholicorum Romanensium est numerus, sparsi sunt libelli, maiorem quam antehac libertatem minacius postulantes. Similia et alii loquentes votis suis obstant. Ego semper eius ero sententiae, quantum publicae rationes ferunt, indulgendum aliquid libertatis in ea re quae servire omnino non potest. Cogendo enim crescunt dissidia, quibus remedium non nisi mutuo se ferendo sperari potest. Multi apud nos eruditi Theologi in Iustificatione et Libero Arbitrio, non infimis sane capitibus, quam minimum discedunt a sententia eorum qui inter Romanenses doctissimi habentur. Idem si in caeteris fiat, et qui pacis sunt studiosi alter alteri occurrant, spes aliqua est mitioris in posterum saeculi, quod nobis largiatur Omnipotens, et te, Vir Amplissime, bono publico Galliae, nostro, orbis denique Christiani incolumem diu servet.

    XVIII Sept. CIƆIƆCIX.

    Tuae nob. cultor observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: A Messire Messire Pierre Jeannin Chevalier, Baron de Chagny et Monjeu, Conseiller du Roy en son conseil d'Estat.

    Notes



    1 - Hs. Library of Congress, Washington. Gedrukt door Eekhof in Ned. Archief voor Kerkgeschiedenis XVII (1923) p. 137, aan wiens artikel de noten grootendeels ontleend zijn.
    2 - Inderdaad werd Van der Mijle in Sept. 1609 tot gezant te Venetië benoemd. Zie Van der Vecht, Cornelis van der Mijle, p. 16-18.
    3 - De Aartshertogen hadden in een plakkaat van 13 Juli 1609 een verbod gegeven ‘in schepen, waeghens, herberghen, maeltijden, ofte in andere plaetsen ende vergaderinghen voortaen d'eene teghen den anderen op te werpen ofte te moveren eenighe disputatiën oft debatten, ter saecken van de religie’. Zie: Placcaeten van Brabant, I p. 62.
    4 - ‘Lillo op de Schelde..... Daer mede een nieuwe kerke makende van houte, seer bequaem om in te predycken, daer dat men op de sondagen ende feestdaghen veel volcx van Antwerpen ende elders sach comen, zijnde dry mylen van daer te water ende te lande, comende aldaer te predicatie van de geref. religie met 3 ofte 400 seffens.’ Van Meteren, Historie der Nederl. Oorlogen (1614) fol. 619.
    5 - Philips Willem, oudste zoon van Prins Willem I. In 1609 werd hij te Breda als heer gehuldigd en hij woonde sedert daar of in het Nassausche paleis te Brussel aan het hof der Aartshertogen.
    6 - Plakkaat van 14 Juni 1609 in Groot Placcaat-en Charter-boek van Vriesland, V p. 161. Zie ook Notulen en Resol. Zeeland, 19 Febr. 1609.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]