eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    186. 1610 [Febr.]. Van D. Heinsius1.

    Vir Clarissime,

    Magis in dies ac magis saeculi huius virtutes admiror. Nihil vetustati debemus, sed lubentius eam laudamus, neque maiora habuit constantiae exempla, sed

    162

    minore cum invidia audiuntur. Xenophontem illum Grylli2 aiunt, cum in re divina filium aetate maiorem fortiter cecidisse audivisset, iterum coronam assumpsisse, et Deorum sacris manum admovisse. Q. Martium Regem3, cum praeclarae indolis adolescentem amisisset, e vestigio a rogo ad curiam se contulisse, omnes in miraculis habent. Baudius noster, eo ipso quo uxorem extulit die, vinum gustare voluit. Inferias vultu gravissimo, sed tamen siccis oculis, ivit: neque ut maritus, sed ut pater aliquis conscriptus Senatum petere est visus, cum sepulchrum uxoris adivit. Omnia solatia, quae exulceratis adhiberi mentibus solent, ipse occupavit. Nihil amicis in luctu reliquit, quod vel imputare illi possent. Tantum, gravissimum vulnus suum (ita vocat) publico ad Academiam programmate testatus est: et invenit causam, cur non doceret. Orpheum, Apollinis et Calliopes filium, sapienter negat fecisse, qui uxoris causa mortuos accesserit: multa enim esse in vivis, quae levare luctum possunt; modo animus adsit, et quae virum magnum semper decet constantia. Est vicina quaedam aedibus puella, quam favente Venere et Gratiarum populo esse natam subinde contendit. Sed in dote vitium est: qua, me iudice, illi et quidem luculenta, est opus. Eodem quo uxorem amisit tempore, etiam languor accessit, ὀλιγοχρυσίαν vocant. Aiunt medici, eruditorum esse proprium. Etiam Platoni volunt, Dionem cum peteret, molestum fuisse. Facilius e vultu et pallore, quam e venae momentis eum deprehendas. Hunc pro caetera constantia aliquanto minus fortiter ferre mihi est visus. Adfui homini: mentem afflictam erexi. Caetera aiebat posse ex animo deleri: remedio autem et quidem praesenti opus esse. Etiam hoc inventum est. quod re ipsa sum expertus efficacissimum esse. Magnum certe usum ἡ χρυσῖτις habet. Etiam oculos, quod Hippocrates voluit, plerumque exhilarat. Stabat antea demisso vultu ac tristi: uxorem eius vivere adhuc credidisses. Vix spes melior affulsit, respirare coepit, et constanter multa de fragilitate vitae disputare: nemo funus esse in aedibus existimasset. Ego nullum officii praetermisi genus. Iambos ἀρχαίζοντας4 plus minus ducentos conscripsi: quos brevi videbis. et quidem hac lege, ut et me videas simul. Quod, ut spero, brevi est futurum. Vale. Lugd Bat. CIƆIƆCX.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Amores (1638) p. 12. De vrouw van Baudius overleed vóór 4 Februari 1610 (Brieven van Wtenbogaert I p. 95 en 98 n. 2).
    2 - Xenophon, de schrijver der Anabasis etc. Zijn zoon sneuvelde in den slag bij Mantinea. Aelianus, V.H. III, 3.
    3 - Valerius Maximus V, 10, 3.
    4 - Gedrukt Baudii Amores p. 5; Heinsii Poemata p. 117.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]