eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    198. 1610 Juli 15. Van P. Bertius1.

    Amplissime vir, Domine et amice honorande.

    D. Utenbogardus a nobis discedens narravit mihi, esse in lucubrationibus nostris de sanctorum Apostasia2 quod improbes, teque ea caussa quum nuper hic esses, vehementer expetivisse congressum meum. Ego vero opellas illas nostras ubi videris non possum satis admirari, neque enim eas vulgavi adhuc, sed quatuor duntaxat, non amplius exemplaria semiplena sciscitandi melioris iudicii caussa, ut fit, inter amicos distribui, illos inquam ipsos, qui mihi ante hos menses septem autores editionis fuerunt, iudicaveruntque ea quae scribo publice cum fructu legi posse. Neque enim ita ego suffenus sum, ut me extra omnem iudicii aleam positum esse putem: sed arbitror potius, quicquid in quenquam potest, item in me quoque posse cadere. Statueram ergo ad te excurrere, ut quid tandem illud sit quod improbes, aut de quo me monitum cupias, coram ex te cognoscerem. Sed non patiuntur labores mei, ut vel pedem efferam extra provinciam. Quocirca rem facies amicitia nostra et communibus studiis dignissimam, si vel per epistolam me de rebus illis submonueris, vel significaveris, quando

    169

    mihi adventus ille tuus multo optatissimus exspectandus sit. Nam et moneri abs te summo viro iucundum erit, et fieri potest, ut ipse etiam auditis rationibus nostris acquiescas. Editionem tamen - ut hoc ne nescias - decretum est mihi tam diu differre, dum ex amicorum et superiorum consilio commodum videbitur libellum in lucem protrudere, ne dum prodesse cupio peccem adversus Ill. Ordinum edicta3: quae hoc quidem nobis concedunt, imo vero etiam mandant, ut in uturam Synodum nos praeparemus, sed tamen vetant, ne de capitibus controversis quicquam evulgemus. Quaeso igitur te per amicitiam nostram, et quicquid tibi carum esse potest, ut me de sententia tua quamprimum facias certiorem. Vale. Dat. Lugd. Bat. XV Iulii Ao. 1610.

    Tuus omni officio
    P. Bertius.

    Adres: Aen Mijn heer Hugo Grotius Advocaet Fiscael van Hollandt in den Hage. Den bode loon.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Roy. Brussel.
    2 - Hymenaeus desertor, sive de Sanctorum Apostasia problemata duo. 1610. De opdracht ‘Pastoribus et Doctoribus Ecclesiae’ is van 12 Aug. 1610.
    3 - De brief van de Staten van Holland van 11 Maart 1610, aan de Classes in Holland en Westfriesland, waarnaar ook de Professoren in de Theologie ‘en andere des behoorende’ zich hadden te gedragen. Curatoren brachten hem ter kennis van den Senaat der Leidsche Universiteit bij besluit van 24 Maart en hij werd in de Senaatsvergadering van 28 Maart, waar ook de Regenten van het Staten-Collegie en van het Waalsche Collegie, en de Subregent van het eerstgenoemde (Bertius) tegenwoordig waren, voorgelezen. Zie Resolutiën Holland 1610, 11 en 23 Maart, en Molhuysen, Bronnen II p. 1, 6,
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]