eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    307. 1613 Dec. 7. Van P. Cunaeus1.

    Valde gavisus sum munere tuo2, Vir Amplissime, quo nuper me donavisti. Facile enim ex eo coniectabam constantem esse te in suscepto semel mei amore, atque id serio triumpho. Gratias tibi agerem, nisi hoc, quod tibi debeo, longe maius quiddam esset, quam ut tibi verbis pateretur res ipsa satisfieri. Librum quidem tuum, ingenii tui divinum monumentum, laudare velle, inepti sit. Defendis enim caussam Amplissimi Senatus Batavi, quem integer populus, fautor et cultor bonorum, non haec zelotarum factio probat. Iustissimam habuisti causam ea scribendi, quae in Theologos quosdam scribis. Itaque ipsi sibi imputent. Et, si sapiant, admoniti proficiant in melius. Enimvero et hic ob eam rem, vir maxime, admiranda quaedam tui nominis caritas, amorque in te singularis omnium civium

    284

    tuorum. Quippe te aestimant, te suspiciunt, primarium in Rep. nostra virum. Inter hos semper nomen ego profitebor meum, omnique ope enitar, ut observantiae in te meae exstent olim quaedam documenta; etsi autem huius studii plurimos habeo aemulos, tamen cupio, si quid valebo, primas tenere. Lugd. Bat. VII. Decembr. 1613.

    Notes



    1 - Gedrukt Cunaei Epistolae p. 94.
    2 - Ordinum Pietas.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]