eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    316. 1614 Febr. 7. Van J. Boreel1.

    Clarissime fidissime.

    Vix est ut ausim sperare prestari posse quod novissi(mis) literis a te petii, sed ego cur a curialibus negotiis velim esse liberior iustissimis de causis urgeor et premunt me rerum quotidianarum occasiones. Non dubito, quin reversurus tibi valedixerit collega meus2, tuque illi autor fueris consiliorum εἰρηνιϰῶν. Sed crede mihi nunc aut nunquam, illum parum pacifice egisse ex quo huc venit. Omnes nervi intenduntur quo suo in ordine solus sit. Sane convenit hoc ipsius indoli quammaxime, nos autem in repub. vivimus. Principem quaerant oportet, qui pares ferre non possunt. Ego semper amavi ea consilia quae iusta essent, honesta et decora, in contraria assurgit animus et obnititur, itaque sive assessorio munere fungi sive ei obnunciare essem egregie medius, nunc me protrudi non patiar. Finis tamen consiliorum est animi tranquillitatem assequi sive in privata sive e(tiam i)n vita quae reipub. impenditur, quamvis isti homines me fingant rebuspub. esse ineptum, ipsi autem soli sint Iovis nepotes maximi. Sed valeant haec perturbationum semina et fomites. Quod ego patris nomine petii, serviet tacitae apologiae; quas enim iniurias non fuit ausus agnoscere anno 1600, nunc quando minus infesta utimur Zelandia civilem intra modum sarciemus. Xenophontem Gallice et Thesaurum Linguarum accepit quidem Geneva Mulertius, sed a D. Caudalo3 aut D. Mylii nomine nullum. Ego quam operam Mylio impendo scio me viro amico, nunc etiam publico ministro4 debere. Convenit

    296

    enim bonos cives iis, qui reip. causa absunt, quibus possunt modis iuvare. Siquidem Arsenius5 missus non est, gaudeo D. Mylio eam provinciam delatam, sed ista via eo processum doleo; non est boni exempli; ubi tamen recordor quo tempore et loco vivamus dolere desino. Sunt enim maiora quae nos premunt.

    Amicissime Fidissime, ego saepius scripturio, sed cohibet me metus, neque enim audeo literis committere, de quibus praesens agerem. Placuit mihi te consilia tua et quae essent ἔγγραϕα tua et amicorum secretiora voluisse, id enim mihi significabas cum essemus una Septembri mense. Si Deus volet inibo rationem qua aliquando una erimus. Si iam hic esses credo iniri posse rationem concordiae quae utrique nostrum grata sit, si tamen μετέωρος ille ullis rationibus placabitur. Multa sunt de quibus conferendum est. De ecclesiae regimine altum hic silentium et opto nunquam id vocari in controversiam; non deerunt qui te absolvent. Sed mihi quae Christianis communionis Sanctorum pars est, quae civibus amicitiae officia, quae sapientiae studiosis συμβουλία, colloquia denique vel innocentissima in crimen vertuntur omnia, quin et ipsa ὁμονοία; sive enim veritatis studio sive fallendi vera ex me interrogant et audiunt, ego apud ἑτεροδόξους id est quibus alia placent, autor et reus fio. Sed ego iam ad libertatis statuam confugi. Si reipub. expedit partium illum affinem solum vivere, exuant me omni dignitate, quam contulit resp. Ego intra leges et vera sentiam et rogatus ab iis qui eius potestatem acceperunt respondebo.

    Postquam vos in controversiam pertraxit de iure summi magistratus in rebus Ecclesiasticis quorundam δημαγώγων sive imprudentia sive impudentia, ego qui in vicina repub. partes aliquas sustinebam coepi mecum cogitare quid mei officii esset si aliquando malum illud sive a vicinitate sive hominum inclinatione et contagio ad nos serperet.

    Docuit me vetus historia unam esse rempub. Curas summi magistratus divisas, in eas quae spectarent commodum et tutam vitam hominum cum hominibus domi et foris, in eas quae spectant officia civium erga Deum. Curam illam suscepisse Christianos Principes nec abnuisse cives qui essent membra Ecclesiae simul et cives in repub. Electionem itaque ordinum Ecclesiasticorum, Leges ipsas earumque vim in obligando civiliter etiam puniendo et remunerando a Magistratu summo manasse; sicut et ipsa ἐπισϰοπῆς distributio, τῶν ἐπισϰόπων convocatio, Decretorumque firmitas, ut vim habeat decreti et legis, ab eo dependet, qui nulla ab actione etiam Ecclesiastica excludatur sive ipse interesse velit sive per legatos, nisi in functione verbi, Sacramentorum et exercitio disciplinae. quae tamen disciplina exercenda non sit nisi secundum leges a summo Magistratu probatas quinimo latas. Ceterum alligari summum magistratum verbo Dei, ratione etiam alligari consilio eorum qui sunt rerum divinarum periti. Ea quanquam vera existimo, eorumque contraria ad cuiusvis reip. ruinam tendere, ut pote cum duae summae potestates in eadem repub. consistere non possint, ne tamen ego Vatinius habear6, malim alios profiteri. Non tamen sinam ut cuiusque sive amor sive odium me a veri professione deterreat, sed cautus ero quo ad potero. Miserunt enim qui me interrogaret de Senatu Ecclesiastico erigendo ad instar eius qui est Electoris Palatini. Respondi me rerum novarum studiosum non esse. Ceterum si ita videretur Ordinibus, non contradicturum me neque dissuasurum apud eos qui me in consilium adhiberent. Coepi laudare

    297

    institutum prudens Princip. Palatin. inde ab initio reformationis et praedicare Christiani magistratus eiusdemque summi potestatem etiam circa res Ecclesiae. Audito vero van de autoriteyt van de kercke obmutui et vela commutans de studio pacis et fuga scandali quam multa potui congessi. Perdifficilis est vita inter homines qui omnia dicta factaque ambitioni suae accommoda(nt). Ego constitui - iterum dico - liber esse sive privatus sive cum functione publica. Si tu hic esses rationis aequi iusti honestatis et decori arbiter, quanto emerim! Reddunt me infelicem coniugis collegae mores. Nec adeo ipse quam mores eorum, qui ipsum quiescere nunquam sinunt, quo soli civitati et 24 collegis imperent. O vana hominum studia, o vasta et, me vivo, impossibilia. Sed valeat iterum fomes ille perturbationis.

    Heri pater meus dissentientibus votis extra ordinem suffragiorum ordine suffragandi primus Knutium7 et Bloncquium8 Rationales Ordinibus offerendos dixit. Fecit hoc ratione amicitiae nostrae motus, placuit hoc Vettio9, sed gratia nulla, neque nos ei imputamus. Tua autem in nos merita plura sunt, quam ut quicquam negemus. Ordines rem distulerunt et credo hisce comitiis nihil a(ctum ir)i. Commendo tibi causam dignitatis Flandricae. Imprimis vero Societatem Indicam, ut etiam invitis et imprudentibus ϰραχαρπάγεσι benefacias, rei enim pub. causa agitur. Intelligo ex Anglia decretum esse piscatione nos prohibere, fit autem ea ad oram τῆς Yarmuth 3.4.6.10 miliaribus a continenti sive littore. Amiralius Angliae10 mortuus est, sufficiendus ei D. Comes Suffolcius11, my Lord Chambellan, cuius gener nuper factus est Somersetus Comes12. Vult ille vincula mari iniici. Amiralio facto plus ei auctoritatis accedit in re presertim maritima.

    Non est hic cuicum loquar, nisi extra curiam quae debebat esse mihi matria non noverca. itaque sum prolixior ubi tecum loquor. Vale amicorum decus. 7 Febr. 1614. Lectas Vulcano.

    Tuus J. Boreel.

    Quaeritur: Unde mutuantur auctoritatem ministri predicantes sub cruce ut aiunt?

    2.
    An excommunicandus quispiam citra consensum magistratus?
    3.
    An excommunicatio excommunicatum privet commercio civili.

    Adres: Aen mijn heer Mijn heere Mr. Hugo de Groot, Pensionaris tot Rotterdam. Den brengher sijn loon.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 1a.
    2 - Boreel's collega als pensionaris van Middelburg is Simon van Beaumont; zie p. 58 n. 9.
    3 - Kan hier Van Aerssen bedoeld zijn?
    4 - Van der Myle ging 1614 in buitengewone zending naar Frankrijk; gezant werd, in plaats van Van Aerssen, wien 4 Februari 1614 ontslag was gegeven, Van den Boetzelaer; zie p. 279 n. 7; Van der Vecht, Cornelis Van der Myle p. 87 vv.
    5 - Zie p. 295 n. 4.
    6 - Cicero, Nat. Deorum II, 2. 6.
    7 - Jan de Knuyt, sedert 1612 burgemeester van Middelburg.
    8 - Zie p. 126 n. 3.
    9 - Zie p. 124 n. 4.
    10 - Men denkt het eerst aan Charles Howard, den Groot-admiraal (p. 227 n. 3), die echter in 1624 gestorven is.
    11 - Thomas Howard, Earl of Suffolk (1561-1620).
    12 - Robert Carr, Earl of Somerset (gest. 1645).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]