eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    320. 1614 Maart 24. Van J. Boreel1.

    Clarissime amicissime.

    Valde me recrearunt literae tuae quas 16 Febr. ad me dedisti, firmaverunt enim consilia mea ratione officiorum erga rempub. Sum in repub. ita tamen ut multas eius molestias iam possim tuto declinare; Dum colligo me - neque enim mihi natus videor sive hoc Deus mihi indidit sive popularium opinio, quorum nemo non credit se reipub. natum et aptum - hoc sane deliberatissimum est quoad Deus Opt. Max. volet conari ea quae sunt honesta et publice utilia etiam citra honorarium. Malo enim hoc carere quam ipse officiis meis deesse, quorum hoc quidem - σὺν Θεῷ - est in mea potestate. Flandricum negotium2 ita tibi commendo ut tamen Lodestinio3 scias me bene velle, sed si ei successor mittendus est, rogo te sedulo id agas, erit id mihi aliquod presentis fortunae solationi, gratum Seni, quem nosti, et rei oeconomicae compendio, habemus enim pater et ego fundos aliquot non invidendos tamen eius iurisdictionis, et conductores Flandros et quidem limitaneos. Ego hic rem maritimam (m)inui quod nolui de Groenlandia loquor. De Britanniarum Rege mitiora nunciarat Χαίρων4 uti nosti. Dominum ego Melissum5 plurimi facio, abstinui tamen frequentiori colloquio, ne aut ego Zelandiae iniuriam facerem aut veritati. Vix enim fieri potest quin de repub. disserentibus etiam presentium aut quae aguntur sermo incidat:

    300

    qua in re si quis forte peccasset metuebam ne in Vatinium pomum emitteretur. Noveram autem Civitatum suffragia eo ferri ut Zelandiam oneribus levari putarent necessarium. Et revera non aliter se res habet. Pro responsis ad tres questiones6 summas habeo gratias, habeo plura quae te interrogem, sed quae colloquio melius expediantur. Statui enim hac aestate non semel ad vos excurrere, quo animo meo melius sit. Vale amicorum decus, Borelii tui languentis memor, ver hoc mihi aut extrema aut sanitatem promittit; ita augurantur Medicorum filii. Ego illi fimbriae adhaereo quae misellam longo morbo languidam sanavit7. Iesus ille te cumulet benedictione cum uxore et prolibus. Middelb. 24. Martii 1614.

    Tuus ὁ αὐτός
    J. Boreel.

    D. Melissus et Coltermannus8 discesserant cum ego eadem vespera misissem eos salutaturus. putavi enim hoc esse mei officii.

    Adres: Aen mijn heer Mijn heere de Groot Pensionaris tot Rotterdam. Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. Bayr. Staatsbibl. Munchen, cod. Camer. 4, 58.
    2 - Zie no. 316 en 318.
    3 - Vermoedelijk Arent Jacobsz. Lodesteyn, raadsheer ter Admiraliteit en in den Raad van Vlaanderen.
    4 - Caron.
    5 - Joris de Bie, tresorier-generaal, was met Johan Colterman, lid van den Raad van State voor Holland, naar Zeeland gezonden in verband met financiëele aangelegenheden (Res. Staten Generaal 25 Maart 1611, R.A.).
    6 - Zie no. 316 aan het einde.
    7 - Marcus V, 25-34.
    8 - Zie p. 299 n. 8.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]