Excellentissime atque illustrissime domine,
Quanti sit usus ad civilem prudentiam Cornelius Tacitus2, multi antehac, etiam Itali, qui in illa sapientiae parte plurimum sibi vindicant, ostenderunt. Dici id autem nulli minus opus quam Sublimitati Tuae, ex cujus actibus sermonibusque instaurari eadem praecepta possint, si Tacitus periisset.
Dedere jam nobis luculentam ejus editionem in octavo3 viri duo eminentes eruditionis omnigenae laude Berneggerus et Freinshemius4 addito indice locupletissimo rerum ac verborum et perutilibus ad marginem annotationibus. Legi cum voluptate, miratus multum tantum illis fuisse animi in urbe paullo minus quam circumsessa armis. Etiam qui hic sunt doctrina praeclari viri opus illud a me ipsis ostensum mirifice et laudant et habere expetunt.
Nunc iidem duo socer generque juvandis literis nati majorem in folio editionem moliuntur cum perpetuo quodam commentario ex omnibus, qui ad hoc usque tempus ad Tacitum scripsere, summatim collecto. Ego quoque post aliorum vindemias meam racemationem ad ipsos misi.
10
Erit sumptuosum opus et, nisi potentum liberalitas subveniat, ipsis damnosum prostratis per bella ut aliarum rerum ita et librorum commerciis. Multi jam principes honestissima erogatione promotum iverunt hunc principibus instituendis utilem laborem. Audent sibi aliquid spondere munificentia etiam reginae, Dominae nostrae5, non immerito, cum nemo hodie regum sit, qui adjutorem habeat rectius quam Tua Sublimitas de rebus istis judicaturum.
Ego plurima debens literis, quae mihi in rebus adversis solatio, in prosperis ornamento fuere, facturum me rem credidi ab ingenio meo alienam, nisi, quod et antehac fecisse me memini, et opus publice utilissimum et ipsos susceptores viros summe eruditos, meo primum quidem testimonio, deinde, si quid ea valet, etiam commendatione proveherem.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae res agere dignas, quae scriptorem nanciscantur Tacito, si tamen id fieri potest, parem.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.