eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3916. 1639 januari 1. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Accepto epistolio2 Excellentiae vestrae misi illico ad Heufdium3. Is mihi quod rescripsit mitto. Quare cum in praesens, quantum ego istas res satis perplexas intelligo, in regiis his ministris mora sit nulla, contentus fui regem4 monere, ut in posterum dies praestituri bene serventur. Ita futurum, ut dominus Bannerius5 res agere possit, quales et rex et ipse desiderant. Id se curaturum rex respondit.

    Rogo autem, ut prioribus literis feci, Excellentiam vestram, ut mihi ex hac pecunia meum servare liceat. Neque enim aequum sit me, hominem haud valde pecuniosum post magnos de meo sumptus factos ad exornandam legationem, hoc insuper operae si non quam vellem felicis, certe non indiligentis ferre praemium, ut multi temporis fructus ejus, quam ex Hollandia petere sine fine certo cogor, pecuniae, amittam.

    Cal. Ian. 1639, ut hic numeramus, quem ego annum Excellentiae vestrae felicem precor.

    Excellentiae vestrae ad omnia officia paratissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 492. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - Deze brief is niet teruggevonden.
    3 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs; hij behartigde financiële belangen voor Zweden en voor Frankrijk.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]