eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3930. 1639 januari 15. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Gratissimae mihi fuere Nobilitatis vestrae literae XXIV Decembris datae2 cum accessionibus suis. Spero excellentissimos regni Suedici rectores3 super

    33

    Saxonico foedere ea capturos consilia, quae ipsorum fortitudinem et prudentiam deceant. Et sane perplexum negotium maxime ob indicia non optime volentis nobis Daniae regis4.

    Dicitur imperator5 valde improbare, quod is rex magnus vectigalium concupitor aliena per Poloniam vectigalia impugnet imminuatque vires regis Poloniae6 domui Austriacae tam arctis innexi vinculis. Idne ab imperatoris amicitia avellere Danum possit, an vero hic illius cessurus sit auctoritati et sua posthac acturus, rectius dijudicabunt, qui propiores sunt. Video et a rege Daniae et ab aliis id agi, ut recusatae pacis invidia Suedos onerent, quo magis laborandum est nostris, ut, si non omnibus, quod fieri nequit, certe aequissimis principum patefaciant eam culpam ad se non pertinere. Illustrissimi D. Salvii7 ad Daniae regem epistola querelas de hostium circa pacem effugiis multas satis continet alias aliis speciosiores. Illud justissimum mihi videtur, quod nisi et Gallis paratis incipere colloquia locis divisa rebus cohaerentia non possumus. Pro Gallorum autem foederatis, praecipue Batavis, nondum data sunt diplomata.

    Lunaeburgici conventus consulta nobis ad cuncta dijudicanda lucem adferent, quae utinam viam nobis sternant potius8 ad honestam aequamque pacem quam augeant hostium numerum.

    Alterum, unde augurii signa capiamus, sunt Scotici motus, qui si manent et ut nunc gliscunt, honesta erit oratio internas curas externis praevertentium. Metuendum vero maxime, ne Hispanica arte ac largitione et Scotii in regem suum9 concitentur et rex in Scotos.

    De Gallica pecunia Suedis debita quid sit, jam perscripsi10. Ego pergo et illustrissimo D. Salvio et Nobilitatis vestrae meum aequissimum negotium commendare. Minus aptos nos reddunt ad publicas dispectiones privata incommoda. Quod si semel constituto unde petam quod mihi promissum est, ab isto salo atque agitatione liberer, facile Schmalzii11 minas contemnam neque ei invideam Gallicas auras aurumque. Non est incredibile id, quod dicit Asterius12, et purpuratus ille magnus et talium auceps. Ego hanc stationem quam maxima potero diligentia tutabor praesertim vobis amicis me adjuvantibus in iis13.

    Deus, Nobilissime domine, vos salvos praestet.

    Nobilitatis vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, V/XV Ianuarii MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 494; Gudii Epist., p. 184. Antw. op no. 3897 (dl. IX). Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - No. 3897 (dl. IX).
    3 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna, Jacob de la Gardie, Karl Karlson Gyllenhielm, Gabriel Bengtsson Oxenstierna en - als plaatsvervanger van de rijkskanselier - Axel Banér.
    4 - Christiaan IV.
    5 - Ferdinand III.
    6 - Wladislas IV (VII).
    7 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    8 - Het woord ‘potius’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    9 - Karel I van Engeland.
    10 - No. 3912.
    11 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    12 - ‘Asterius’ is een schuilnaam voor Johannes Tilmanus Stella, secretaris van Claude de Mesmes, graaf van Avaux, dan Frans gezant te Hamburg. Met ‘purpuratus ille magnus’ zal Richelieu bedoeld worden; vgl. dl. IX, p. 770.
    13 - De woorden ‘in iis’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]