eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    34

    3931. 1639 januari 15. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Fuit iterum apud me comes Licestrius2. Sermones ejus eodem perpetuo relabuntur non posse foedus iniri, nisi cognoscatur, quid sibi propositum habeant nostrorum arma. Ne cum Gallis quidem placuisse sibi foedus sub legibus, quales nunc Suedi postulant. Dimidium Pomeraniae videntur nobis concessuri Angli, si res ipsorum arbitrii fiat. Ego contra ostendi in foedere, quale cupimus, nihil esse iniqui et de Pomerania nos optimo jure niti.

    Cum Lotharingo3 quicquam actum sibi iidem Angli negant. Quod antehac illos monueram, cogitarent de custodia regionis trans Amasium amnem, videntur in animum admittere. Nam de Gallis, an quid confecturi sint, dubitatur. Sed aiunt ipsos trans-Amasianos ordines deliberare de conducendo suam ad tutelam Hassico milite; praeterea vero Melandrum4 id moliri, ut ad exemplum infra-Saxonici foederis fiat infra-Rhenanorum.

    Cum dicerem Licestrio, quod ad me perscriptum fuerat, residentem apud Helvetios Anglicum5 minus amice de Suedis loqui, negabat id esse verum. Nisi Licestrius de industria occultari ad tempus vult famam foederis, quod cuditur, crediderim ego malle Anglos arbitros esse pacis suo ex usu quam belli socios. Sed utrumvis volent, multum illis et auctoritatis et virium detrahent motus Scotici, qui adeo non resederunt, ut erumpant violentius.

    Hyems haec nihil novi parit, nisi quod mire torquetur rex6 ob id, quod nupturire videatur Hautofortia7.

    Landscrona, quam reddi convenerat, nondum quod sciamus in ducis Vinariensis8 venit potestatem.

    Dux Mutinensis9 in Italiam rediit. Erfordenses, ut diuturnae sint suae induciae, metuunt. Aucta sunt praesidia et commeatus Cellae.

    Dus Bavarus10 ex agris quae transportari possunt omnia in oppida convectari voluit. Idem S. Virginem a Gallicis partibus ad suas volens traducere in ejus se tutelam commendavit: ego vero divinae tutelae, Excellentissime et illustrissime domine, reginam11 ac tuam Sublimitatem.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5/15 Januarii 1639.

    Pecuniarium negotium et meum ob causas gravissimas et D. Marini12 sublimitati vestrae sollicite commendo.

    35

    Delphinus13 soluto linguae retinaculo sugit melius et multum lacte cocto utitur.

    Novi sunt rumores de dirimendo fratris regii14 matrimonio cum Lotharinga15.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 495; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 563.
    2 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    5 - Oliver Fleming.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Marie de Hautefort (1616-1691).
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Francesco I d'Este, hertog van Modena.
    10 - Maximiliaan I van Beieren.
    11 - Christina van Zweden.
    12 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    13 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    14 - Gaston, hertog van Orleans, ‘monsieur’.
    15 - Margareta van Lotharingen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]