eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3965. 1639 februari 7. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ludovicus Gera2 rebus Suecis immistus meam petiit operam in quadam causa, quae ipsi hic pendet in suprema curia adversus haeredes Toirazii3. Assecuravit ipse navem illam Gallicam, quae in portu Texelano a Britannis ante annos aliquot fuit abducta, et quidem eo tempore, quo nulla Gallo cum Anglis erat controversia, ut ex novis positionibus hic additis4 intelliges. Toirasius cum per integram hyemem expectasset neque navem in Gallias mittere auderet, evenit

    85

    tandem, ut Britanni rerum gnari navem expugnarent. Nunc Gera coram scabinis Amstelodamensibus absolutus a curia provintiali condemnatus ad supremam provocavit curiam, ubi jam lis ea pendet; quare et ipse te rogabit et per me rogari jussit totum illud negotium domino consiliario Reygersbergio5 non perfunctorie commendare velis, quod te facturum non dubito.

    Venit praeterea ad me his diebus Utenbogardus6, qui Amstelodami edi dixit libellum de Anti-Christo7, quem omnes illic a te profectum judicant. Dixit in eo multa paradoxa contineri et Vossium8 super editione commotum moram aliquam petiisse, quae ipsi sit indulta. Nunc exemplar in ipsius manu esse, ab ipso legi et relegi Vossio. Rogabat, num ego quippiam ea de re scirem negato et vere. Haec te ignorare nolui. Vossius quin ad te scripturus sit, non dubito; ex eo melius omnia intelliges.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis9.

    Raptissime.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, VII Febr. 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prèz le Roy Trèschrestien A Paris. Port.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Febr. Epistola aperta.

    En in dorso: 7 Febr. 1639 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 3980.
    2 - Lodewijk de Geer (1587-1652); zie Hs. Den Haag, ARA., coll. Hoge Raad no. 731: Register van de geextendeerde Sententiën de Anno 1639.
    3 - Jean de Saint-Bonnet, sieur de Toiras (1585-1636). De Engelsen hadden in 1627 zijn schip de Saint-Esprit buitgemaakt.
    4 - Ontbreken.
    5 - Nicolaes van Reigersberch.
    6 - Johannes Wtenbogaert.
    7 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL.
    8 - Gerardus Johannes Vossius.
    9 - Alleen Cornelia verbleef bij haar ouders te Parijs.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]