108
Nobilissime domine,
Annus, qui exiit, habuit adversa Gallis nonnulla. Sed quae, ut scribit Nobilitas vestra2, duabus rebus laetissimis, Delphini3 natalibus et capto Brisaco pensantur. Interim culpa mali eventus ad Fontarabiam tota in ducem Valettam4 conjicitur, qui ad delegatos a rege5 judices citatur absens bonis jam annotatis.
Cum duce Lotharingo6 spes est aliquid paciscendi; qua de causa et marchio Villa7 de carcere emissus est et Chevreusia8 huc invitatur.
Bellum hic et terra et mari strenue paratur. Pax adhuc adhaeret ad nodos super diplomatis tutum iter praestituris.
Poloniae regi9 bene cecidit, quod Cosacci fraenum mordent. Quid allaturus sit ille regis ejusdem cum Brandenburgico electore10 conventus, intenta exspectat Suedia nihil interim omittens eorum, quae ad sui tutelam sunt necessaria. Immunitatem veterem vobis salvam optamus Suedi, quae, si pace obtineri potest, bellum nemo vobis suaserit; sed, ni fallor, aut suscipiendae vobis clitellae aut quaerendi qui vos sublevent. De principis Casimiri11 libertate, si non alia spes est quam ea, quae hic data est Demskio12, est ea perexigua. Rex Galliae, ut puto, eo de negotio tempus in consilia adhibebit.
Vale, vir nobilissime.
Nobilitatis vestrae studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIX Februarii MDCXXXIX.