eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4015. 1639 maart 13. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Proficiscitur ad vos advocatus Guistenus2, qui aliqua illic expedienda habet negotia, in quibus tuam requiret operam. Is me opere rogavit maximo, ut sibi liceret aliquas a nobis afferre litteras viam accessui ad te facturas. Quare rogatum te velim, ut Guistenum hunc, hominem neque malum neque inficetum, amicitia tua honorare velis, quod cum tuae vitae instituto condignum sit, impetraturum me confido.

    Accepi a filio3, quem cras Ultrajecto expectamus, hunc cum litteris fasciculum, per aliquem amicorum ad te mittendum; eum huic tradidi sciens futurum, ut recte curetur.

    Allocuti me sunt per hos dies Elzevirii4 de Notis tuis in Tacitum dicentes se adornare novam Taciti editionem5. Ego ut eas in nostra esse potestate quam maxime desidero ut per occasionem imprimantur, ita auctor tibi non sum, ut eas Elzeviriis mittas; nimis enim pendent a quibusdam hominibus tui honoris invidis;

    168

    deinde et operis utuntur minime fidis ita ut ipsae exercitationes Heinsii6, quae nondum prodeunt, a multis jam legantur. Tu hac de re quod optimum factu esse judicabis, constitues.

    Vale, frater optime, et nos, ut facis, amare perge.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XIII Martij 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède prez le Roy Très-chrestien. A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 13 Martii 1639 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 4016 beantw. d. no. 4036.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Pieter de Groot.
    4 - Abraham en Bonaventura Elzevier, boekdrukkers te Leiden.
    5 - Het werd C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. Anno 1640. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 515.
    6 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur, SS. Patrum aliorumque sententiae examinantur. Interpretationes denique antiquae aliaeque ad eum expenduntur. Qvibus Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior. Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgduni Batavorvm. Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]