eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4025. 1639 maart 19. Aan M. Casaubonus1.

    Vir reverende,

    Venit ad vos Richewartius2, bono ingenio egregioque literarum tinctu juvenis pluraque discendi cupidus. Haec illum causa in Angliam agit et ut eruditos videat, in quibus illustre obtines nomen. Amo illum tum ob alia tum quod, cum Romae vivere sine suo sumptu posset, justas causas habuit, cur eam vitam spreverit neque minus justas, cur miscere se nolit Batavorum turbis. Poterit forte in Anglia opera ipsius alicui esse non inutilis.

    Ego qui te norim ea esse bonitate, ut omnes literatos demerendi occasiones non arripias tantum oblatas, sed et quaeras ultro, facturum me putavi, quod utrique debeo, si te ipsi notum cum virtutibus tuis facerem, ipsum autem tibi commendarem.

    Vale, vir doctissime.

    Tui nominis studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX/XIX Martii anni MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 516. Mericus Casaubonus (1599-1671) was protestants theoloog en klassiek-filoloog te Oxford.
    2 - Justus Rijckewaerdt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]