eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4026. 1639 maart 19. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Non ita meis incommodis damnisque2 percellor, ut non illustrissimo domino Salvio3 vestraeque Nobilitati optem persolvi melius ea, sine quibus neque dignitas sustineri neque animi alacritas retineri possunt. Mihi et dominus Spiringius4 et

    180

    Heufdius5 egregia pollicentur. Sed hactenus de tanta summa, quam erogo quotidie nec6 teruncium accepi. Spero magnum dominum cancellarium7 rationes inventurum in posterum, quae me ab hac sollicitudine liberent.

    Domini Bannerii8 res prosperas laetus intelligo. Spero eum brevi prope a nobis abfore. Quod si nunc dux Bernhardus9 valeret, quem Iouxii morbus ex aegritudine animi contractus retinet, haberetque copias, quales vellet, possent resurgere afflictae per Germaniam res et, quod his diebus regi10 ostendi tum factis foederibus tum et communi utilitati congruere, transferri in eas partes unde venit, bellum, ut qui Germaniae malis fruuntur, adeo non indolent, suarum rerum damno ac metu ad pacem bona fide expetendam cogantur. Sed et quae debetur duci pensio tarde procedit11 et offensam non dissimulat cardinalis12 et rex Germanicas suas cohortes tum Basileae tum Argentorati dilectu13 instituto augens substrahit duci militem, pecuniae abundantior eoque largior. Praeterea ut res illis in locis Galliae, non Germaniae gerantur, habiturus dicitur in Alsatia exercitum Feuquerius14. Si aut Suedia, quae bene duci vult, pecuniam haberet, aut qui habet Anglus, duci eam daret, non dubito, quin hoc anno res ingentes sperare nobis liceret. Nunc hac in parte rebus laborantibus spes nobis omnis in domino Bannerio est, forte et aliquid in Turca15, qui capto, ut rumor ab Italia fert, Bagdeto bellum cum Persa16 finire vult quaesiturus alios, in quos incurset quietis impatiens.

    Veneti extra metum non sunt pacis adhuc suae incerti, quanquam reddita et commerciis libertas. Itaque Dalmatiae loca quantum possunt firmant operibus, milite, classe. Sed spero Gallos id effecturos in aula Ottomannica, ut coeat pax talibus legibus, quae neque graves nimium sint divitibus Venetis neque ingratae avidis donorum Turcis. Id si fiat, viderint Hungariae et Poloniae reges17.

    Quae suadet dominus Bannerius Brunsvicensibus Lunaeburgicisque ducibus18 ratione19 non carent. Sed, ni fallor, metus, ne res imperatoris20 aliquando resurgant, tum et pudor, ne toties mutatae fidei arguantur, detinebit eos in periculoso illo statu neutra arma sequentium.

    Illustrissimi domini Bannerii literis ad electoris Saxonis filium21 delectatus

    181

    sum redeunte mihi in memoriam Lysandri22 dicto: qui gladium teneat, eum de terrarum finibus optime disputare23.

    Placent et illustrissimi domini Salvii literae ad regem Daniae24 qui certe nihil habet, quod de nobis queratur, quamdiu Batavis, sine quibus agere Gallia non potest, non minus25 quam sine Gallia Suedi, non cavetur de tuto itinere ex26 recepta semel formula. Quando armorum a rege Daniae metus abscessit reque compertum est non posse ab eo diu inutilem militem ali, verba ejus non facient, quominus Suedi nostri et belli et pacis negotium ex suo magis quam ex ipsius usu digerant.

    Dolent mihi quae de principe electore27 vestra Nobilitas scribit; non magni negotii res est adeo concussum principem funditus evertere. Est sane, qualem Nobilitas vestra describit, dominus Rusdorfius28.

    Britannis otii cupido male cedit, quod foris cum lucro habere potuerunt cum damno inveniunt domi. Et quantum video nondum curationem patitur illud malorum novis, ut fit in seditione causis quotidie accrescentibus29. Id si ita durat, habebunt quidem Angli, quo se nobis excusent, ne arma socient, sed quominus et nos ipsorum exemplo fruamur spectaculo obstare non poterunt.

    Gotzius30 capite amputato Ingolstadii docet, quam periculosa sint ista imperia. Dux Vinariensis ut sua tutetur aliquid habet, id est extra praesidia quinque peditum, tria equitum millia ad portanda trans Rhenum arma non satis31.

    Deus, Nobilitatem vestram propitius tueri pergat.

    Nobilitatis vestrae studiosissimus atque obligatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9/19 Martii 1639.

    Notes



    1 - Copie Kopenhagen, Kong. Bibl., Ny Kgl. Saml. 2330 (met enige in andere hand aangebrachte correcties). Gedrukt Epist., p. 516.
    2 - Dit woord ontbreekt in de copie te Kopenhagen.
    3 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    4 - Petter Spiring Silvercrona.
    5 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    6 - De copie te Kopenhagen heeft: ne.
    7 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Lodewijk XIII.
    11 - De copie te Kopenhagen heeft - wel abusievelijk -: procedet.
    12 - Richelieu.
    13 - De copie te Kopenhagen heeft abusievelijk: dilecto.
    14 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    15 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    16 - Safī, sjah van Perzië. Het beleg van Bagdad was op 15 november 1638 begonnen. Op 24 december 1638 kwam de stad in Turkse handen.
    17 - Ferdinand III en Wladislas IV (VII).
    18 - Georg, August en Friedrich, hertogen van Braunschweig-Lüneburg.
    19 - De copie te Kopenhagen heeft: rationibus.
    20 - Ferdinand III.
    21 - August, hertog van Saksen-Weissenfels (1614-1680); voor deze brief zie men: Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5.
    22 - Lysander (± 455-395 v.Chr.), Spartaans vlootvoogd en staatsman.
    23 - Plutarchus Vita Lysandri 22. 1: ‘Ὁ ταύτης’, ἔφη, ‘ϰρατῶν βέλτιστα περὶ γῆς ὅρων διαλέγεται’.
    24 - Christiaan IV van Denemarken; de brief heb ik niet onder ogen gehad.
    25 - De copie te Kopenhagen heeft: magis.
    26 - Verbeterd uit ‘et’ naar de copie te Kopenhagen.
    27 - Karl Ludwig van de Palts.
    28 - Johann Joachim von Rusdorf.
    29 - De copie te Kopenhagen heeft: augescentibus.
    30 - Johann, graaf van Götz, keizerlijk bevelhebber.
    31 - De woorden: ‘Gotzius ... satis’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]