eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4046. 1639 april 2. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Sperare me faciunt literae, quas Excellentia vestra ad me dedit 21 Martii2, meliorem ejus valetudinem, quam firmet augeatque omnipotens Deus.

    Non desii ostendere illustri D. baroni Oxenstiernae3, quanti ipsum faciat Excellentia vestra, atque ei commendare negotia Excellentiae vestrae, quae ipse sibi cordi esse respondit, et ad id se multis acceptis beneficiis obligatum.

    Puto, jam apud vos erit Vickefortius4; is cuncta ad ducem Vinariensem5 pertinentia certa notitia optimaque fide narrabit. De valetudine ejus meliora in dies audimus. Nec desperamus de pecunia obtinenda, quanquam tardiuscule res procedit.

    Audimus et nos multum caesariani militis ad Heilbrunam colligi. Et legatus6, qui venturus est ab imperatore7, alteri exercitui iter per Helvetiorum terras et alimenta postulabit in speciem ad tutandum Burgundiae comitatum, qui in Helvetiorum tutela est, sed id jus perdidit pacis cum Gallis jura temerando, reipsa ad recuperandum Brisacum et quae ei sunt vicina.

    218

    D. Bannerii8 certe res prosperae sunt ac gloriosae capto hostium duce, caesis copiis, raptis machinis, signis, vexillis, oppidis ad deditionem properantibus. Quod si jam haberet quas optamus copias dux Vinariensis, pateret via non sine Bavari9 malo transferendi belli in proprias domus Austriacae terras, quod ut conveniens et Wismariensi et Hamburgensi foederi10 urgere quotidie non cesso. Pax enim ab iis, quibus Germaniae calamitates in fructu sunt, aliter obtineri nequit.

    Quin pontifex11 per suos homines quantum potest sit laboraturus, ut a Moguntino12 Bavaroque deflectat Galliae arma, dubium non est. Neque tamen tam hoc metuo, quanquam et in aula habet suam factionem pontifex, quam perpetuam Gallorum curam, ne protestantes in ipsorum vicinia invalescant animosque iis, qui intra Galliam sunt, protestantibus resuscitent, cum tamen scire debeant nec in Germania nec apud Helvetios Rhaetosque fidos Galliae amicos esse alios quam protestantes.

    Quae in Hungaria tument, facile eruptura arbitror, si Transilvanus13 quorum spem jam diu facit aggrediatur.

    Persam14 existimo omissa15 urbe, de qua certabatur, et ex altera parte infenso Mogore16, consilia sua ad pacem perpetuam aut temporariam versurum. Quod si jam Veneti malum sibi immimens sua largitione et suorum amicorum authoritate sedare possunt, facilis conjectura est, ubi se occupaturus sit victor et quietis impatiens Turca17. Is metus, si pacem aequam ab Austriacis exprimere non potest, superest, ut duritiei suae poenas non molles ferant.

    Certe recusatio diplomatum pro Batavis nullam habet aequi speciem et culpa pacis tardatae manifeste nos liberat.

    Quae consilia capturi sint qui Lunaeburgum convenere, videbimus et ex eo18 alia judicabimus.

    Quod uxorem19 ad se vocavit D. Rous20 credere me facit, longas negotii moras ab eo prospici. Meliora sperarem, si Scotici morbi ad sanitatem se reducerent. Sed audio et eorum, qui in Scotia coïerunt, crescere numerum et regem21 magnis instructum copiis constituisse tueri imperii majestatem. Deum rogo pacem ibi det regi decoram, regno utilem.

    Tempus adventat, quo exspectatur, ut se moveant Batavi. Nam regii hic milites jam ad fines ire jussi sunt. Dunquercanorum in mare22 eruptio documentum erit Batavis, ut alia posthac classis submittatur, priusquam prior fessa

    219

    domum redeat. Nihil ei reipublicae saepius quam mora nocuit et tamen semper peccantur eadem.

    De Hassis, quantum etiam ex sermonibus, qui hic habentur, judico, plus adhuc metus quam spei video. D. Estampium23 ad vos24 rediturum eo minus arbitror, quod, praeter illud de pecunia praemature Hassis data credatur favere reginae matri25.

    Vidua Sabaudica26 ad viduam Mantuanam27 legatum28 misit consciis Hispanicis Mediolani ministris, qui transitum ei dedere; quid agatur, latet adhuc. Interim Hispani contra Sanctidovallum novum castellum struunt, quo omnem ad Vercellas aditum Gallis obstruant.

    Rhaetorum ab Hispania legatus in reditu est diciturque ferre de Valle Telina ea, quae Rhaeti expetunt necessaria sane ad pacandos animos valde ulceratos.

    Leganesii excusationes adversus sex millia in Hispaniam petita, nihil valuere. Stat enim Hispaniae rex29 imperatis. Scribitur praeterea ab Hispano miles non Neapoli tantum, sed Florentiae, Lucae, Mutinae. In ipsa Hispania hominum sterili et tot externis praesidiis exhausta non ita facile colligitur exercitus, quem reget marcio Lovelasius30 Arragoniam et Navarram vice regia curans.

    Princeps Thomas31 virum nobilem ad viduam Sabaudam misit. Vocatur is comes Seravallius32 domo Vercellensis. Arcani aliquid portat, sed praedicatur significare viduae futurum, ut princeps Thomas ipse ad eam veniat suamque ad omnia adferat operam. Quod tamen serio agi alii non credunt. Quippe, ut ipse id audeat, non tamen permissurum cardinalem Hispanum33.

    Helvetiorum conventus erit Badae. Interim pontificii pagorum seorsim Lucernae congregati viam struunt, qua34 impleantur imperatoris desideria et prohibeantur aut accidantur dilectus Gallici. Scribitur imperator Augustam venire.

    In comitatu Burgundiae bene res Gallis procedunt et, si adsit diligentia, videtur hic annus quod hosti restat urbium proxime famem rerum omnium caritate adductum Gallis promittere. In Guebriano35 certe nihil boni ducis desideratur.

    Bagdetum captum a Turca intelligimus 24 Decembris36 fossis repletis magno numero saccorum lanis refertorum, facta in maenibus ruina, per quam obsessor transiit multoque Persarum sanguine se satiavit.

    220

    Deus det nobis ea, quae christiano orbi sunt optima.

    Excellentiae vestrae perpetuo obsequio addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Aprilis 1639.

    Intelligimus principem Thomam in Italia esse in oppido Laudensi.

    De Lipsia hic nihil.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 9 Apr. st. n. 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 174. Gedrukt Epist., p. 519. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    4 - Joachim de Wicquefort.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Jacob Hannibal, graaf van Hohenems.
    7 - Ferdinand III.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Maximiliaan I.
    10 - Zie dl. IX, p. 129, nn. 2 en 10.
    11 - Urbanus VIII.
    12 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt.
    13 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    14 - Safī, sjah van Perzië.
    15 - De copie te Uppsala heeft: amissa.
    16 - Shāh Djahān.
    17 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    18 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    19 - Eleanor Cave.
    20 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    21 - Karel I.
    22 - De copie te Uppsala heeft: more.
    23 - Jean d'Estampes, markies van Valençay.
    24 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: nos.
    25 - Maria de Medici.
    26 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    27 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    28 - Wie dit geweest is, is mij niet bekend.
    29 - Philips IV.
    30 - Pedro Fajardo, markies van Los Vélez.
    31 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    32 - Gian Girolamo Salamone (Salomone); zie A. Manno, Patriziato Subalpino (dattiloscritto) XXIV, p. 48 i.v. De copie te Uppsala leest ‘Versollensis’ i.p.v. ‘Vercellensis’.
    33 - De kardinaal-infant don Fernando.
    34 - De copie te Uppsala leest: quo.
    35 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    36 - De copie te Uppsala heeft als datum: 10 Decemb.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]