eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4058. 1639 april 9. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Venit ad me priusquam putaram necdum viso rege2, Erlachius3 mandata habens gratulationis de nato delphino4, excusandi ducis5, quod huc non venerit per negotia et morbos, orandi supplementum exercitui suo et intelligendi cogitata regis super his, quae hoc anno agenda sunt.

    Dixi me sermones meos apud regem et ejus ministros directurum ad has lineas.

    Arcem Jouxiam mallent Helvetii manere penes ducem, sed si rex pertendat petere, non facile poterit ei negari, quanquam ad hiberna duci usui magno esse poterit cum vicina regione. Sed regia liberalitas et conditiones, quas stipulari licebit, poterunt hanc disputationem abrumpere.

    Roganti, an crederem de Brissaco instituros adhuc Gallos, dixi cum viderint adeo hanc postulationem adversam esse ducis animo, arbitrari me non postulaturos, ut ab urbis custodia dux abscedat; sed forte optaturos, ut caveatur, ne, si quid duci eveniat eorum, quibus obnoxii sunt homines, maxime vero qui in bellis et quidem tanta cum virtute versantur, damnum ipsi per hanc urbem sentiant.

    Dixi videri mihi, posse timori huic occurri, si ipse Erlachius aut qui ei in praefecturam successuri sunt sancte promittant, si quid tale acciderit, se de urbe Brissaco nihil mutaturos, nisi ex Suediae Galliaeque regum consensu; quod ipse probabat addebatque dicturum se regi paratum se praefecturam deponere, si

    241

    minus gratus regi esset. Cumque ego regererem non debere quenquam magis in hoc placere regi quam ipsum, qui regi foederatae gentis esset, non ex Germania ac subjectus aut obnoxius imperatori6, non dissimulavit ideo se minus hic gratiosum esse, quod non plane ex nutibus Gallorum penderet et antehac bene de illis meritus esset nullo operae pretio aut levi.

    Brissaci dicebat florere officinas, patere commercia, coli agros circum. Slestadii Gallos licentiose, ut alibi, vivere neque minus civitati quam duci optandum, ut id oppidum cum Alsatiae, quam rex duci dederit, locis ceteris ab ipso duce custodiretur. Ducem, cum de permutandis contra Johannem Waertium7 captivis verba a caesarianis facta essent, dixisse fidem se servaturum reginae Suediae8, ne cum alio eum quam cum mareschallo Hornio9 permutaret. Ex eo placuisse regi, ut pro Hornio, Tubatelo10, Scavaliskio11 redderentur Johannes Waertius, Enckefortius12 et Bassompetra13. Super eo responsum a caesarianis exspectari.

    Putabat Feuquerium14 in Rhaetiam iturum ad res ibi novandas. Ego de eo dubito magisque credo futurum, ut ad Rhenum res regis promoveat.

    Nescio, an hoc dignum sit adjici comoedias, quae intra tempus non longum actae sunt apud regem et cardinalem15, quatuor florenorum millionibus haud minus constitisse.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, sublimitatem tuam servet.

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Aprilis 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 522; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 596.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Johann Ludwig von Erlach.
    4 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Ferdinand III.
    7 - Johan van Werth.
    8 - Christina van Zweden.
    9 - Gustav Karlsson Horn.
    10 - Georg Christoph von Taupadel.
    11 - Bernhard Schaffalitzky.
    12 - Adriaen von Enkefort.
    13 - Anne-François, markies van Bassompierre.
    14 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    15 - Richelieu.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]