eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4066. 1639 april 16. Aan C. Barlaeus1.

    Viro omni doctrinae genere florentissimo
    Caspari Barlaeo/Hugo Grotius S.

    Vir praestantissime,

    Mediceam hospitem2 videre pridem desidero gratiasque ago pro exemplo ad me misso, quod tamen ad me nondum pervenit: neque id mirum per maris incerta et lentum Rhotomago huc iter per adversum Sequanam. Ubi pervenerit, legam avide in honorem ejus, qui scripsit, in honorem reginae3 bene olim de multis, bene et de Batavis meritae, in honorem urbis, quae se tanta hospite dignam ostendit iam ostendetque in aeternum te interprete.

    De charta transmissa vera est coniectura tua meae manus fuisse inscriptionem. Rogaverant me, ut id facerem, Puteani fratres4, Peiresio5, qualis et ego fui semper, amicissimi. Causa autem, cur meas preces ad eblandiendum a te carmen aliquod non adiecerim, ea ipsa est, quam ad excusationem adfers. Sciebam ista ignotis non facile praestari: tum vero sponte nasci ista debere, non ex imperio aut importunis flagitationibus. Tamen siquis est, pro quo liceat inverecundum esse petitorem, is fuit Peiresius, solitus bene facere et ignotis et non petentibus. Celebratus in Italia est orationibus. Nunc etiam carmina ex toto orbe ad ornandum eius memoriam colliguntur, quadraginta6, quod factum nunquam est, linguis.

    257

    Ego majoribus operum impar epigrammate latino7 persecutus sum viri de publico ac de me quoque optime meriti nomen. Mirari autem non debes, si Italia, non iniqua tuorum operum aestimatrix, vulgo poetarum non contenta abs te quoque, poetarum principe, condecoratum velit conspicere amatum sibi Peiresium. Caeterum, sicut iustas tibi excusandi fore causas et ipse praesensi, ita ad eas unam iustissimam ex morbo accessisse valde doleo: praeter enim quod amicitiae veteri mihique debeo, satis intelligo, quantum in eo sit publici mali, Deumque rogo, ut Cl. tuae, dominoque Vossio8 ac familiae vestrae det res prosperas in bona valetudine.

    Vale, vir praestantissime.

    Lutetiae, XVI Aprilis MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 525.
    2 - Medicea Hospes, sive Descriptio Pvblicae Gratvlationis, qua Serenissimam, Augustissimamque Reginam, Mariam de Medicis, excepit Senatvs Popvlvsque Amstelodamensis. Auctore Caspare Barlaeo. Amstelodami, Typis Iohannis & Cornelii Blaev, MDCXXXVIII.
    3 - Maria de Medici, moeder van Lodewijk XIII.
    4 - Pierre en Jacques Dupuy.
    5 - Nicolas-Claude Fabry de Peiresc († 1637).
    6 - Monvmentvm Romanvm Nicolao Clavdio Fabricio Perescio Senatori Aqvensi doctrinae virtvtisqve cavsa factvm. Romae, Typis Vaticanis MDCXXXIIX. Svperiorvm permissv.
    7 - De vrienden van Peiresc schreven tal van lofreden en gedichten om diens nagedachtenis te eren: ‘Praetereo rursùs Epicedia, Epitaphia, Threnos, Encomia, Elogia, quae tam prosa, quam Carmine, varúsque linguis sunt evulgata; sed Latinè potissimùm, à Grotio, Rigaltio, Dumayo, Gothofredo, Gaffarello, Billono, et aliis’. (Viri Illvstris Nicolai Clavdii Fabricii De Peiresc, Senatoris Aqvisesetiensis Vita, Per Petrvm Gassendvm Præpositum Ecclesiæ Diniensis. Parisiis, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Architypographi Regij, viâ Iacobaea. M.DC.XLI., p. 397). Voor het gedicht van Grotius zie men L. Dorez, Catalogue de la Collection Dupuy, Paris 1899, II, p. 550, no. 837. Op 17 juli 1637 had Grotius al om een bijdrage van de hand van Barlaeus gevraagd; zie B.L. Meulenbroek (ed.), Briefwisseling van Hugo Grotius, VIII, p. 430. Grotius stuurde deze bundel op 23 juli 1639 aan zijn broer Willem.
    8 - Johannes Gerardus Vossius.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]