eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4080. 1639 april 23. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Qvantum judicare possum, clam nos habent quod de Brissaco agunt inter se regii homines et illi, qui res agunt ducis Vinariensis2. Videtur eo res abitura, ut custodia duci maneat, sed ut dux Galliae fidem juret. Cum nuper in colloquio fuissent regii cum Erlachio3 multis audientibus, ita discessum est, quasi con-

    278

    veniendi spes nulla esset, quod ipsum, cum minus aperte ageretur, suspiciones auxit. Facile autem intelligere possumus, quicquid hac in re ex voto Gallorum agetur, id clam habendum tum alios tum Germanos maxime, quorum studia in principem Vinariensem prolicienda magis quam exstinguenda sunt. Mareschalli autem Hornii4 libertas an serio desideretur, multum dubitare cogor.

    Cardinali Valettae5 subductae fuere vires et gloriae materia; superest, ut et imperium ei subducatur suspecto non tam per se quam quod credi non possit aequo animo laturus domus suae exitium. Si rex6 sorori7 ejusque filio8 consultum voluisset, pridem ei permittere debuit, ut se bello nihil eis profuturo, nocituro plurimum eximeret. Verum videntur neque Galli viduam et pupillum neque Hispani Sabaudos fratres9 multum curaturi, si possint hi Pedemontanam, illi Sabaudiam suis imperiis annectere. Oppidum Taurinorum ab obsesso haud multum distat.

    Regi manet febris et ex ipso vultu apparet non levis sollicitudo.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas, tuamque imprimis Sublimitatem servet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Aprilis 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 526; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 602.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar; zijn onderhandelaars waren de agent Meusnier en de Parijse bankiers Lumagne en Paul Masserani.
    3 - Johann Ludwig von Erlach.
    4 - Gustav Karlsson Horn.
    5 - Louis de Nogaret de La Valette.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    8 - Carlo Emanuele II van Savoye (1634-1675).
    9 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]