Illustrissime et excellentissime domine,
Spero dominum Mullerum2 hactenus abunde supplevisse vices meas communicatione earum rerum, quae tam bellum quam pacem in his oris concernunt. Nunc eo in Sueciam digresso non ingratum Excellentiae vestrae fore confido, si partes scribendi reassumsero.
Banerius3 postquam Albim transiit, perpetua, Deo laus, prosperitate gavisus est. Inprimis sub generali vigilum praefecto, barone a Salis4, septem imperatoria regimenta caecidit ipso duce captivo Wismariam, ubi nunc haeret, misso. Deinde, quatuor regimenta electoralia sub Dresdam disjecit. Tandem die 4/14 aprilis
287
omnes et electorales et caesareas copias ad Kemnitzium ita expedivit, ut ipsemet ad me scribat paucos evasisse cladis nuncios5. Excusam hic relationem eius de 8 april. mutato tantum nomine scribentis inclusam mitto6 non dubitans, quin Excellentia vestra praeclaris hisce victoriis passim utatur ad bonum publicum adhuc amplius promovendum, praecipue vero ad impellendos regem christianissimum7 et cardinalem Richeliacum, ut ex altero Germaniae latere ducem Vinariensem8 juvent, quo possit cito ac potenter in campum prodire viresque hostium etiam eo distrahere. Exercituum Deus faveat porro consiliis et conatibus nostris, ut obstinatissimo hosti optatam tandem pacem extorqueamus.Rex Daniae9 Gluckstadio in Daniam reversus comitia regni anniversaria convocabit. Arnimbium10 magnifice habitum Haffnia in Prussiam conduci curavit navi regia, sive ut privata apud electorem Brandenburgicum11 sollicitet, sive ut prius officium apud utrumque electorem12 recipiat, seu publica tractans recta in Poloniam ac forte Viennam digrediatur. Singula enim conjecturis vulgi versantur.
Comes quoque Curtius13 Gluckstadii splendide habitus post moram octidui huc rediit occupatis domicilio et utensilibus ab Arnimbio alias in triennium hic conductis; sed statim Stadam rediit nulla, ut audio, spe relicta obtinendorum pro faederatis nostris promiscue salvorum-conductuum. Quidam huc reversurum putant, plures iturum navi Danica Dantiscum.
In Prussia nunc haerent Arnimb, Hoffkirck14, Baudissin15, Cracow16,
288
Soldner17 superveniente Curtio, quid deerit ad perfectum synedrium. Curtium strenue sollicitasse regem Daniae ad conjunctionem fama est, non vana, ut ex interceptis Trautmansdorfii18 ad eum literis appa(r)et. Responsum regis adhuc ignoratur plerisque opinantibus regem Suecorum rebus ut nunc stantibus vix conjunctioni caesareae aures daturum. Interim vectigali laetus fruitur in nitrum aucto ad quantitatem fere sortis. Quis regum impediet singulis domi occupatis! Si literis moderamen postulaverint, pulchras literas reponet, si legatos miserint, hos bene potos vinctosque catenis aureis cum negativa domum remittet, si minas addiderint, vanitatem videbit! Necessitas ponit et servat precia rebus. Quae merces passim ambiuntur, eas precio onerant sui provida mercatorum ingenia. Hos prudens rex aestimio Salis petrae imitatur, tutus piscatura in turbido. Valeat Excellentia vestra et faveatE.S. omni observantia sibi addictissimo
J.A. Salvio m.p.
Hamburgi, die 16/26 Aprilis A.o 1639.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Maii 1639.