eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4109. 1639 mei 14. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,

    Redit ad Augustam Majestatem tuam tribunus Souchius2, vir, quantum ex sermonibus actibusque cognovi, ingenio ac prudentia supra militem valens, Augustae autem Majestati tuae omnique rei Suedicae optime ex animo volens.

    Non dubito, quin sicut antehac Majestati tuae suam fidem operamque approbavit, ita idem porro sit facturus putoque ei et quae credita sunt antehac et his majora non tuto tantum, sed et cum publica utilitate maxima posse credi.

    Hoc ipsum caeteraque, ut bene veniant regiae Majestati tuae, Deum, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, ex animo precor.

    Tuae Augustae Majestatis obedientissimus subditus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Maii anni 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 530.
    2 - Louis Raduit de Souches; zie over hem dl. IX, p. 696 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]