eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4114. 1639 mei 17. Aan M. Ruarus1.

    Sunt, interdum, vir eruditissime, fortunata quaedam infortunia, qualia mihi nonnumquam evenerunt. Ac nunc etiam in libris, quos ad me bis misisti. Nam prior eorum congeries, quae periisse credebatur, paullo ante hanc secundam ad me pervenerat, eiusque partem alteram retinueram mihi, partem alteram Mercerio2 dederam.

    Legi omnia: reperi non pauca cum iis, quae ego in meos usus observaveram, consentientia; dissidentia ab iis quaedam, sed, quod maximi facio, plena omnia iis monitis, quae ad emendandam vitam valent plurimum: cuiusmodi scriptorum cara hoc saeculo est annona.

    Missa posterius congeries eorundem librorum iam nunc ad me pervenit, cum uno, quem non videram, libro, Ethices compendio3, in quo multa sunt docta, multa ad vitam utilia. Nimis in quibusdam ἀριστοτελίζει. Verum hoc ipsum quoque deprehendisse, sed morte praeventum emendare nequisse ex praefatione disco4.

    Huius libri alterum exemplum mihi meisque retineo. Mercerio dedi alterum. Caeterorum vero librorum, quos jam videram, exempla dedi V.N. Theophilo Mileterio5, qui olim inter reformatos partium prope dux, nunc dogma de iustificatione et piorum operum ad salutem necessitate multis libris defendit6 invictus adversus offensas. Est discipulus Cameronis7.

    Altera exempla missorum posterius librorum dedi D. Cordesio8, presbitero moderatissimarum in religione sententiarum, cuius cura nobis Hincmari et Cassandri dedit opera9.

    Gratias autem tibi ago pro duplici liberalitate, tam meo quam aliorum, qui ista acceperunt, nomine. Si quid a me vicissim proficisci poterit tibi aut iis, quos amas, carum, semper expositum vobis erit.

    Deo, quod me duobus, quorum ad vos fama pervenit, periculis eripuit, sicut

    330

    gratias agere debeo, ita te mihi ea in re esse adiutorem multum gaudeo.

    Tetigerunt me vicissim vestra mala, quibus utinam levamenti aliquid per me evenire possit. Quod si opera mea non est ad eam rem, quam vellem, efficax, preces certe ad Deum pro vobis confido irritas non fore.

    V.N. Juanicium10 optimumque Hirtenium11 amo, ut certe debeo, meque ab ipsis mutuo amari et credo et gaudeo et facio magni. Exigua sunt pro animo quae eis exhibui animi mei testimonia. D. Pelsius12 scio ea est bonitate, ut, si qua in parte solari vestras calamitates possit, non sit id omissurus.

    Tuus ex animo
    H. Grotius13.

    XVII Maii MDCXXXIX, Lutetiae.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 529; Ruari Ep. Select. Cent. I, p. 201. Geadresseerde is de sociniaan Martin Ruarus (1589-1657).
    2 - E. Mercier.
    3 - Joh. Crellius, Prima Ethices elementa in gratiam studiosae juventutis, opus posthumum. 1635.
    4 - Door Petrus Morscovius, 28 augustus 1635.
    5 - Théophile Brachet, sieur de La Milletière (1588-1665).
    6 - Zie no. 3917, p. 12 n. 15.
    7 - John Cameron († 1625), filosoof en theoloog. De woorden: ‘Est ... Cameronis’ ontbreken in de Ruari Ep.
    8 - Jean de Cordes (1570-1642), bibliofiel te Parijs.
    9 - Hincmari Opuscula et epistolae ... Accesserunt Nicolai PP.I. et aliorum ejusdem aevi quaedam epistolae et scripta ... Lutetiae Parisiorum, 1615, en Georgii Cassandri Opera quae reperiri potuerunt omnia ... Parisiis, 1616.
    10 - De Pool Pawel Iwanicki.
    11 - Joachim Hirthenius, die zich later Pastorius noemde; zie dl. IX, p. 515 n. 1.
    12 - Paulus Pels, Staats agent te Danzig.
    13 - De ondertekening ontbreekt in de Ruari Ep.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]