eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4153. 1639 juni 9. Van Christina van Zweden1.

    Christina,

    Gratiam et favorem nostrum singularem.

    Illustris nobis sincere dilecte,

    Intelleximus a christianissimo rege2, fratre ac faederato nostro charissimo, legatum nostrum3 impetrasse consensum evehendi trecentos fasces cannabaceorum. Qui cum in usus nostros inprimis rei nauticae cedant et fructus istius officii quoque in communem caussam redundet, fecit eius Serenitas in eo, quod fiduciae nostrae in eandem positae inprimis fuit conveniens.

    Domini cardinalis4 quidem et tuam operam in eo, cum laudet dictus legatus noster, gratum nobis fuit, quod tantopere ea promovere conemini, unde et augmentum mutuae utriusque regni necessitudinis et robur causae publicae provenire poterit.

    Clementer proinde abs te requirimus, velis singulares Serenitati eius gratias eo nomine reponere, cui nos quoque in aliis non sumus defuturae.

    Dominum cardinalem quoque nostro nomine amice salutes, qui cum in eo non

    388

    minus ac maximis rebus studium, quo publicam causam prosequitur, praeclare ostendit, non possumus non id grato animo agnoscere.

    Tibi vero clementia regia addicta non committemus, quin operae et officii tui, quo poterimus modo, ratio habeatur.

    In quo cum laudabiliter persistis, publicum tibi mirifice devincies! Atque hisce te Deo gratiose benigneque commendamus.

    Dabantur in fortalitio nostro Jenecopensi, die 30 Maii 1639.

    Gabriel Oxenstierna Gustavson5, Jacobus de la Gardie6, Fricus Rijning loco R. Ammiralij, A. Oxenstierna7, Achatius Axelij loco R.S. Thesaurarij.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 6. Orig.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Hugo de Groot; vgl. no. 3994.
    4 - Richelieu.
    5 - In de tekst afgekort; de ondertekening is niet in dezelfde hand als de brief.
    6 - In de tekst afgekort; de ondertekening is niet in dezelfde hand als de brief.
    7 - In de tekst afgekort; de ondertekening is niet in dezelfde hand als de brief.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]