Vir clarissime,
Occupatus eram, cum literas accepi tuas2, suaves ea parte, quod constantem te in amore nostri tuendaque existimatione, quae tam crudeliter nullaque de causa laeditur, video: tristes vero ob eas procellas, quae in caput D. Spiringii3 tortae nunc in affinem meum4 optime de me meritum recidunt. Pro mei amore mutuum spondeo idque factis semper ostendam. Altertum illud me torquet: video enim inter se committi inimicorum meorum nimia faelicitate eos, quos ob suas virtutes et in me benefacta facio plurimi.
Ego D. Spiringium ea scio prudentia esse, ut facile norit distinguere in meis literis ea, quorum alii participes f(i)eri possint et quorum non possint. Sunt enim quaedam, quae non modo sine periculo, sed et cum fructu vulgantur. Quare non desinam ei omnia, quae scio, quae audio, quae suspicor committere ut eiusdem regni fido ministro, ut amico veteri.
Nunc vero cum falsimonia tota fabula detecta sit mendaciumque deprehensum, quod de ostensis literis sparsum erat, hoc magis gaudeo et D. Spiringii et meo nomine.
Ego affinem meum semper rebus Suedicis bonam navasse operam certus sum,
392
etiam nuper in pecuniario hoc negotio. De D. Spiringio semper ad me scripsit ut qui eum amaret, coleret, observaret neque sane potuit aliter mihi optime consultum volens, mea causa plures labores, interdum et odia sustinens.Caeterum interesse arbitror omnium, ut etiam quae adversus se susurrantur intelligant neque vero eum, qui tale ad amicum defert, auctorem prodere semper aut teneri aut honeste posse, praesertim, si fides data intercesserit. Qui rumores malos seminat, ut pro eorum auctore habeatur, nisi auctorem nominet, aequitatem forte habet, non item ut is, qui in arcano accepta in arcano apud eum, cuius id refert, deponit. Quare si quid asperius inter vos intervenit, id velim vel amicitia(e), quae inter vos fuit, vel ei, quae mecum est meaque ex parte mansura est semper, condonari. Non ita multos in illis locis mihi faventes habeo, ut eos collidi sine gravissimo dolore ferre possim.
Ad theologicum illud venio.
Quantopere ego intra pactos ab antiquitate fines me semper tenuerim, non in sententiis modo de summa Trinitate, de utraque Christi natura, de satisfactione Christi et aliis, quae Socinus5 aut sociniani oppugnant, norunt omnes, qui me norunt. Cum Ruaro6 congressum non formidavi, ut tuerer vetera meo more, et, si non quantum vellem, aliquid tamen profecisse me putabam.
Jonhsonum7 virum et eruditum et bonum credidi semper. Cum eo etiam quae illis de rebus olim sum collocutus, omnia editis antehac a me scriptis congruebant.
Harum rerum conscientia fretus et spe alia edendi, quae propositi mei testentur constantiam, facile illas calumnias contemno.
Ad D. Reygersbergium non minus pro te scribam, quam pro eo ad te scribo, ad D. Spiringium pro utroque. Iterum vos omnes rogo, ut de corde hanc amaritiem detergatis singuli. Ego vicissim, si quid vestri, praesertim tui, quem mihi optime volentem scio, causa potero, nihil effugiam laboris.
Vale, vir clarissime et doctissime.
Tuis beneficiis obstrictus8>
H. Grotius.
Lutetiae, XI junii MDCXXXIX.
In dorso schreef Van Reigersberch: Broeder de Groot, den XI Junii 1639 Graswinckelio.
De controversia inter Spiringium et me nata.