eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4174. 1639 juni 18. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Mareschalli Bannerii2 prospera et nobis et regi3 Gallisque obveniunt laetissima nec parum solatii adferunt adversus accepta hic damna. Pacis ne ego

    417

    quidem magnam spem video digrediente ad imperatorem4 Curtio5. Recte tamen fecit Excellentia vestra, quod non omnem ad colloquia viam praescidit: famae enim Suedorum interest, ut pacem magis etiam quam hostes aut ex aequo certe cupere credantur.

    Nihil est in quo magis laboraverim laboremque continuo allocutionibus, literis, injecto et metu quam ut Rhenum dux Vinariensis6 transeat. Sed Galli verborum liberales pergunt suas res in Comitatu agere eruntque nunc in eo pertinaciores, quod metuant, ne Lotharingiam invadat victor Piccolominaeus7. Attamen neque in hoc negotio neque in illo de liberando mareschallo Hornio8 quicquam ad diligentiam faciemus reliquum.

    Hatzfeldius9 Ratisbonam transisse scribitur et jam forte Galassio10 se junxerit, quo magis exigit tempus, ut mareschallus Hornius ad fortitudinem eam, quam non minus antehac ostendit, prudentiam adjungat.

    Excellentiae vestrae observantissimus et ad officia omnia
    eidem paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 18 Iunii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 538. Antw. op no. 4126. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Ferdinand III.
    5 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    8 - Gustav Karlsson Horn.
    9 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    10 - Matthias, graaf Gallas.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]