eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4177. 1639 juni 20. Van P. de Groot1.

    Venerande Parens,

    Groningam die Martii praeterito profectus est avunculus2 eodem, ut suspicor, die, quo in Zelandiam venit mater. Ea etiamnum ibi est, brevi tamen huc venturam puto, quod ibidem ante avunculi reditum nihil posse agi arbitrer. Scripsit ille ad me Amesfurto misitque ad me has, quas his inclusi tibi literas3.

    Quae inter eum et D. Spiringium4 intervenere, iam ex parte intellexisti; reliqua videbis ex iis, quae his addidi.

    Cum typographo La Mairio5 hodie iterum de Anthologia6 locutus sum; mittam ad te sequenti die lunae characteres aliquot, ex quibus possis videre, an placitura tibi sit editio. Videris, quantum ex literis tuis percipio, putare eum esse La Mairium, qui Lugduni habitat ideoque non sine causa vereri, ne ab infestis ibidem nobis interturbetur editio. Male tamen hoc vel scripsi vel collegisti, filius enim est illius Lamairii7 habitatque Hagae remonstrantium coetui annexus nobisque satis addictus. De numero exemplarium nondum locutus sum, velim enim prius scire, an placeant tibi characteres, antequam cum eo propius loquar.

    419

    De principe Arausionensi8 eiusque conatibus ex Zelandia, unde ipsi nos certiora exspectamus, melius accipies.

    Deus, venerande parens, tibi det omnia prosperrima.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., XX Iunij MDCXXXIX.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Iuny.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Nicolaes van Reigersberch.
    3 - No. 4166.
    4 - Petter Spiring Silvercrona; zie voor de kwestie Van Reigersberchs brief van 27 mei (no. 4129) en Brandt-Cattenb., Leven II, p. 227 vv.
    5 - De Haagse boekdrukker Theodore (Dirck) le Maire.
    6 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV; Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    7 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    8 - Frederik Hendrik.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]