eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4178. 1639 juni 20. Van I. Vossius1.

    Viro illustrissimo et Τρισμεγίστῳ Hugoni Grotio S.P.

    Mitto, vir illustrissime, quae ante aliquot annos in Scylacem Caryandensem2 ludens et paene aliud agens observaram. Iure ea supprimi debuissent, ne aut me aliquando scriptionis aut alios mei puderet, nisi adolescentiae foetus, quo immaturior, eo paratior visa fuisset venia. Non possem non ingenuo pudore suffundi, si haec coram offerrem, quasi ipse ignorantiae meae proditor, rosae loco foetida donarem paeonia.

    Sed me ab hoc crimine excusabit aetas mea et humanitas tua, quae ab adolescente nihil, quod adolescentiam non resipiat, exposcet. Alias meliora et maiora dabimus.

    Miseram iam ante menses quinque aut circiter exemplar Scylacis mei nobilissimo filio tuo Petro Grotio, ut oblata occasione tibi mitteret. Dederat is senatoris filio3 in Gallias ituro. Sed submersa illa navis. Ipse tamen salvus evasit.

    In Ptolemaei Geographia4 iam versor, quem multis locis auctiorem edam tabulis etiam versione nova et commentario illustrabo. Editionem duo codices MSS morantur, quos ex Anglia propediem exspecto. Nobis enim tam beatis non contigit esse, ut licuerit Arabicam sperare versionem.

    Vale, vir illustrissime.

    Tuus ex animo
    Isaacus Vossius.

    Amstelodami, MDCXXXIX XII Kal. Quint.

    Adres: Illustrissimo viro Hugoni Grotio, regni Suecici ad Christianissimum regem Legato etc. Lutetiam.

    In dorso schreef Grotius: 8 Maii (sic) 1639 Isaacus Vossius.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. BPL. 1961. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4255.
    2 - Peryplvs Scylacis Caryandensis, cum tralatione, & castigationibus Isaaci Vossii. Accedit Anonymi Periplvs Ponti Evxini, è bibliotheca Claudii Salmasii, Cum ejusdem Is. Vossii versione, ac notis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornel. Blaev. MDCXXXIX.
    3 - Adriaen van Foreest, zoon van raadsheer Jan van Foreest.
    4 - Hoewel Vossius zich na zijn terugkeer uit Leiden te Amsterdam ernstig met de studie van de oude geografen met name Ptolemaeus heeft beziggehouden is het nooit tot een uitgave gekomen. Over Ptolemaeus zie men dl. V, p. 251 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]