eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4195. 1639 juli 9. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Hesdinum pro operum magnitudine satis cito in Gallorum venit potestatem adigente maxime ad deditionem pulveris bellici penuria. Millereius2, qui obsidioni praefuit, in ipsa propugnaculi ruina factus est a rege3 Franciae marescallus. Nunc Ambiani rex est, Castilionaeus4 cum exercitu in Tirassiana regione, sed ab eo pars bona militis abducta et attributa Millereio. Nunc quid acturus sit rex, exspectamus.

    Dux Vinariensis5 negat se copias habere, quibuscum Rhenum transire possit. Et verum dicit. Vix enim mille et ducentos apud se habet Guebrianus6 sine commeatu, sine pecunia. Abductae ab eo sunt Smitsbergii7 et Batilii8 cohortes.

    443

    Novae ad IV millia ei promissae nondum advenerunt. Salinis adhuc minatur ducis exercitus cursitatque ad Dolam et Graiam usque populabundus et praedas quaerens. Mittitur easdem in partes a rege Villaregius9 cum equite pediteque. At dux Carolus10 cum tribus equitum, totidem peditum cohortibus, id est regimentis, in Luxemburgico est incertum in Campaniam Galliae irrupturus, an iturus ad obsidium Mousoni, an oppositurus se Vinariensi duci.

    Princeps Condaeus11 modo Narbonae est, modo in exercitu ad Salzam, ubi ad fossam perducta dicuntur opera. Hispanus in locis vicinis non spernendum habet exercitum. Non longe a Perpiniano quosdam eorum cecidit Schombergius12. Quae ad oram Hispaniae fuerat regia classis, ea ad oram Armoricae Britanniae rediit imminuta per morbos, tempestatibus prohibita, ne in Hispaniam descensum faceret et quominus Corunnae portum intraret catenis malisque13 navium interpositis. At altera maris interni classis sub Harcurtio14 Nicaeam Sabaudiae adsidet eodemque e Provincia se tulit comes Alaisius15 praesidium, si possint, Gallicum inducturi, quod et illa et aliae civitates pertinaciter abnuunt. Tamen Civasum recepit cardinalis Valetta16; Chirascum Hispani cepere et horum irritus in urbem Taurinorum per proditionem speratus conatus et Gallorum vicissim in principes Sabaudos17, qui Astae agunt. Casali timetur adhuc non longe inde ad pontem Sturiae se tenente Leganesio18.

    Melos19 Constantiae exspectatur. Ad iter negandum ducis Vinariensis commeatibus ac rebus ad bellum necessariis initium fecere Solothurienses. Mire Helvetiorum pontificios lactat Hispanus20, nec minus Rhaetos frustra prodi et sacra et profana clamantibus ac scripto etiam testantibus protestantium ecclesiastis.

    Veneti adhuc a Turca21 sibi timent; neque minus qui ad periculum propriores et bello cum Turca impliciti sunt, tum Melitaei, tum Siculi.

    Goltzius22 in Bohemiam ivit. Reliqua pars Bavarici militis Rheno propinquat. Inter haec prospera adversaque nihil est, quod me magis aut soletur aut oblectet quam pax inter Anglos et Scotos. Promtum jam erit Regi Britanniarum23, si velit, habenti validos exercitus duos, sororis suae liberis24 novum Palatinatum quaerere in Westfalia cum maximae partis christianorum favore.

    Nos hic et nuntium de adventu Suedi militis in Germaniam et quid Batavi, quid Hassi facturi sint, sollicite exspectamus.

    444

    Deus Excellentiam vestram ejusque caritates servet.

    Excellentiae vestrae perpetuo observantiae studio devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Julij ex novo Calendario anni 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Alfenae 9/19 Iuly A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 186. Gedrukt Epist., p. 543. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant (1602-1643).
    7 - Ludwig von Schmidberg.
    8 - Antoine Lebey, sieur de Batilly.
    9 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi (1598-1685).
    10 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - Charles de Schomberg, hertog van Halluin (1601-1656).
    13 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: et mulis.
    14 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    15 - Louis-Emmanuel, graaf van Alais (1596-1653).
    16 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    17 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano.
    18 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés.
    19 - Francisco de Mello.
    20 - Philips IV.
    21 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    22 - Martin Maximilian von der Goltz. De copie geeft een onbegrijpelijk: Giutquas.
    23 - Karel I.
    24 - De zoons van Elisabeth Stuart, Ruprecht, Karl Ludwig, Moritz, Philipp, Gustav en de dochters Elisabeth, Luise Hollandine, Henriette Marie, Sophie.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]