eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4197. 1639 juli 9. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Mitto exemplum epistolae, quam ad me scripsit dux Vinariensis2, unde intelliget Sublimitas tua, quam nullum ex ea parte impetum in Germaniam, quanquam valde his temporibus necessarium, sperare debeamus hoc anno, qui totus, ut videtur, se consumet circa comitatum Burgundiae, ubi ducis exercitus Salinis minatur adhuc. Graiam autem Dolamque usque excursans agrum vastat, praedas agit. Dux autem Carolus3, qui in Luxemburgico fine habet cohortes tres, id est regimenta peditum, totidem equitum, ad Mosellam militem legit et e Germania militem opperitur. In eundem comitatum iturusne sit, an repetiturus obsidio Mossonum, an irruptionem tentaturus in Campaniam Galliae, videbimus.

    Mitto etiam exemplum literarum Noyerii4 secretarii status res curantis bellicas, per quas quod a me petit, ut ad eos, qui praesidia Dagestein et Dobernheim

    446

    regunt, scriberem, ut Lotharingiae a rege5 possessae fines intactos sinerent vicinitatisque jura servarent, id feci. Si quas in contrarium rationes habent, eas aut ipsi, puto, ad me perscribent, aut, si quae sint notae Sublimitati tuae, ab ipsa exspectabo.

    Adjunxi pacta, sub quibus deditum est Hesdinum inspectante illustri D. barone Oxenstiernio6, et regis ad praefectum hujus urbis7 literas8 non modicum gaudium profitentes; cum tamen qui in Batavis res Gallicas agunt9 indignum id oppidum dixerint, quod regis armis peteretur. Est bene munitum oppidum propugnaculis sex, totidem operibus lunatis. Etiam interiora contra ruinas factas munimenta obsessi inchoarant, sed pulvis bellicus eis defuit et jussa dedendi ab Hispano cardinali10 accepere. Haec duo qui tutando oppido praefuerat11 regi victori dixit; rex autem et ipsi et militibus ejus plenum fortitudinis ac fidei testimonium praebuit; iesuitas exeuntes retinere rex nequivit; ingressus oppidum per ruinam propugnaculi in ipso illo loco D. Mileraeum12, cardinalis13 propinquum, bene navatae operae ergo fecit Franciae marescallum magno procerum applausu. Rex nunc Ambiani est, quid incepturus ambiguum. Habet in propinquo duos bonos exercitus et satis adhuc temporis restat et ipsi et Batavis, ut aliquid egregium conentur.

    Princeps Condaeus14 ad Salzam rem agit septem machinis, pulvere bellico haud multo. Id eo evenit, quod bello necessaria per Ligerim ei missa erant, quo tempore placuerat ad mare rem agi, puta ad Fontarabiam, nunc mutato ex occasione consilio absunt necessaria, dicuntur tamen opera ad fossam perducta et vineae strui.

    Regia, quae in Oceano est, classis ad oram Britanniae Armoricae rediit afflicta et pestilentia et tempestatibus. Corunnae portum inire non potuit occlusum et catena ferrea et navium malis. Quominus in oram aliquam Hispaniae exscensus fieret, vis ventorum obstitit. At ejus classis, quae in interno mari a comite Harcurtio15 regitur, pars maxima apud Niceam est, quo et terra ex Provincia ivit comes Alaisius16 magna ad eam urbem maritimam obtinendam Gallorum cupiditate. Sed praefectus oppidi don Felix, naturalis filius Philiberti quondam ducis17, non minus Gallicum quam Hispanicum praesidium recipere abnuit.

    Ejusdem animi esse dicuntur civitates aliae Conisium, Aspanum, Mandurium.

    447

    Interim Galli accessu Longavillani18 aucti Chivassium recepere. Videntur in spem venisse capiendi et Carignani jactantque proelia quaedam sibi prospera. Sed Cherascum cepit Hispanus.

    Spargitur et rumor de Hispanis octingentis caesis a Schombergio19 prope Perpinianum. Sed multa talia hic aut reperiuntur aut augentur ad solandam plebem, ut de ingenti proelio D. Bannerii20 captoque fratre imperatoris21.

    Castilionaei22 exercitus in Tirassa regione est. Sed bonam ejus partem ad se vocavit rex Mileraeoque adjunxit.

    Qui ex clade ad Theodonisvillam sunt reliqui Feuquerii23 causam, quae favorabilis adeo apud regem et D. cardinalem fuerat, ut filiorum ejus alteri24 successio in paternam praefecturam, alteri25 abbatia opima data fuerit, suis narrationibus odiosiorem faciunt.

    Casali adhuc Italos timere video nec ita longe inde est Leganesius26 ad Pontem Sturiae. Audimus autem detecta et Hispanorum arcana consilia adversus Urbem Taurinorum et Gallorum ad capiendos aut interficiendos Sabaudos principes27.

    Melo28 Constantiae exspectatur Bavaricus exercitus ad Rhenum.

    Soloturnienses exemplum dedere Helvetiorum pontificiis aliis negandi transitum commeatibus et ad bellum necessariis petitum ab duce Vinariensi. Video et ei genti et Rhaetis periisse constantiam. Consilia eorum sunt diaria.

    Hassos nullas copias contribuere Batavis norit jam tua Sublimitas. Ne Galli quidem id optarunt, malunt enim ipsos per se Hassos aliquid agere; quod an facturi sint, non sine causa dubito.

    Inter Anglos Scotosque instituto colloquio res composita est; quibus conditionibus, nescimus. Supervenerat improvisus colloquio rex29 ipse et manum ejus osculari volentibus Scotis id non concesserat, concessit autem postea conspecto eorum libello satis supplice. Parlamentum in Scotia habebitur, ut pacta haec legis vim accipiant. Ei se interfuturum rex dicit. Causae ad expetendam concordiam utrinque multae fuere. Regi res pecuniaria parum procedebat. Et quae alendo exercitui erant necessaria, non satis ex fide administrabantur. Scotorum patientiam fatigabant et diutina a domo absentia et ablatum mare ac commercia captis etiam nuper ab Anglica classe Scotis, qui e Germania popularium partes adiuturi venerant.

    Pontificis nuntii tum hic30 tum Viennae31 pacem cudunt. Veneti in metu a Turca32 manent.

    448

    Deus cuncta vertat in pacem christiano orbi bonam idemque, excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem regno rebusque communibus servet.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Iulii 1639.

    Rediit jam a castris illustris D. baro Oxenstierna viditque sine periculo, quicquid videndum erat.

    Cardinalis Corbiam proficiscitur. Inde conjectura capitur bellum in vicinia Campaniae fore. Aiunt Galli exercitum suum in Italia pervenire ad sex peditum, equitum XIV millia; Villaregium33 in comitatum Burgundiae venire cum octo millibus; classem Gallicam in Mari Interno naves habere longas XX, alias XXII; in Hispanica esse naves longas XXXV.

    Cardinalis Hispanus inter Peronam et Cameracum esse dicitur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 542; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 621.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - François Sublet, seigneur de Noyers.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    7 - Hercule de Rohan, hertog van Montbazon.
    8 - Ontbreekt.
    9 - Nicolas le Seigneur, sieur d'Amontot, en Jean Brasset, Frans gezantschapssecretaris in Den Haag.
    10 - De kardinaal-infant don Fernando.
    11 - Alexandre de Robles, graaf van Annapes, baron van Billy, heer van Wevelghem.
    12 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    13 - Richelieu.
    14 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    15 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    16 - Louis-Emmanuel, graaf van Alais.
    17 - Felice van Savoye († 1643). Hij was echter een natuurlijke zoon van Carlo Emanuele I van Savoye (1562-1630) en Argentina Drovana, en dus niet van Emanuele Filiberto van Savoye.
    18 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    19 - Charles de Schomberg, hertog van Halluin.
    20 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    21 - Aartshertog Leopold Wilhelm. Het was een loos gerucht.
    22 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    23 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    24 - Isaac de Pas.
    25 - François de Pas.
    26 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés.
    27 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano.
    28 - Francisco de Mello.
    29 - Karel I van Engeland.
    30 - Giorgio Bolognetti, Ranuccio Scotti en Federico Sforza.
    31 - Gasparo Mattei.
    32 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    33 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]