Illustrissime domine,
Biduum est, cum ternas pariter ab Excellentia vestra literas accipio, datas quarto, septimo, undecimo mensis hujus2. Ago pro tanta diligentia gratias maximas.
In omnibus, de quibus agunt eae literae, cum Excellentiae vestrae judicationibus meae congruunt. In mittendis literis meis sequar quod praescribitur.
475
Vidi et ego edictum regis Magnae Britanniae et pacta cum Scotis3. Videtur in speciem honori regio non male consultum. Res penes Scotos manent, episcoporum scilicet accisa potestas et libertas ab extraordinariis judiciis, quae Altae commissionis vocantur. Vereor autem, ne sub male compositis cineribus aliquid resideat favillae. Ejus rei indicium habeo tum Anglorum et Scotorum sermones, quos hic intelligo, tum quod marchioni Hamiltono4 misso a rege5 ad capiendam possessionem arcis Edimburgi a civitate custodes datos huc relatum est. Si rex Magnae Britanniae suspensum illud de foedere negotium nunc repetat, multum sibi eo facto conciliabit Scotorum animos dabitque materiam, in qua felicius se quam domi exerceant, qui sine bello vivere non possunt.
In electorali conventu, qui Francofurti habebitur, futurum credunt, ut6 proponantur quaedam ad pacem conditiones, de quibus deinde agatur cum imperatore7. At imperator mittit, qui ista consilia disturbet, Martinitzium8. Victus pabulique9 copia aut nostris aut hostibus adjudicabit Bohemiae et ei cohaerentium10 regionum possessionem.
De Transilvanis et Hungaris nihil audio. Turcarum sultanus11 Constantinopolim redit et Venetis infensus manet. Attamen ne imperatori prorogentur induciae, sedulo Constantinopoli Gallos laboraturos confido.
Suedos, qui in Eisfeldia sunt, cum duce Vinariensi12 se conjuncturos fama hic est. Nos de ipso duce, qui ad Montem Benedicti esse dicitur, intelligimus nihil: nec13 de libertate marescalli Hornii14 quid sperem video, quando Waertius15 et Enckefortius16 duci nondum redduntur. Hassi, ut apparet, pergunt suas res agere, corrumpere publicas.
Rex17 ad oppidum S. Quintini18 est. Millereius19 cum exercitu non longe ab Hesdino: apud Mousonum Castilionaeus20.
Praelium futurum non videtur, nisi in Italia21 forte, ubi multa oppidula
476
Hispanus cepit, aut ad Salzam22, ubi non longius quam globi machinarii jactu exercitus hostilis a Gallico abest.Galli mari nihil agunt. Dunquercanos non quiescere norint Amstelodamenses. Dicitur Piccolominaeus23 a caesare24 advocari ad summam imperii bellici. Nuntii pontificii25 multum hic laborant de pace ex suo usu constituenda.
De Daniae regis26 animo in res nostras cum satis constet, observandum diligenter quid agat, quid speret, quid velit.
Non videntur mihi eae esse res Batavorum, ut multum eos curaturi sint aut Danus aut Polonus27. Exercitus D. Bannerii28, copiae sub Coningsmarchio29, praesidia, quae sunt in Pomerania, Meclenburgico, Erfurdiae, in Westfalia, supplementa, quae venerunt e Suedia quaeque e Finnia veniunt, magnum simul numerum efficiunt Suedosque reddunt ut hostibus formidabiles ita respiciendos sociis.
Non esse sperandum magni D. cancellarii30 cis mare adventum et ego sentio.
Quid de Brisaco inter Gallos et ducem Vinariensem convenerit, etiamnum latet.
Magnos honores rex Hispaniae31 Olivaresio32 habuit ejus curis acceptum ferens, quod servata sit Fontarabia. Voluit rex posteris ejus S. Lucari ducibus quotannis in perpetuum a regibus Hispaniae pateram dari auream primosque filios, qui regibus nascentur, ab ipsis in baptismo suscipi.
Genuensis quidam in Hispania Mercator33 legatum amplum reliquit ad XXV millia missarum pro se dicenda.
Apud Rhaetos aut bellum civile futurum videtur aut obtenturus quae vult Hispanus, id est ut castella Clavennae et Sondrii solo aequentur, ut nemo per Vallem Telinam transeat nisi Hispani concessu34, ut nisi eorundem voluntate foedera nulla fiant, vetera cum Gallis facta, quamdiu aut quoties bellum Galli cum Hispanis habebunt, ne valeant. Protestantibus ne ultra tres menses in Valle Telina morari liceat. Displicent haec ex plebe multis, praesertim ecclesiarum pastoribus. At primores donis, metu, partim et Gallici35 nominis odio plura indies concedunt. Etiam episcopus Curiensis36 controversias Rhaetis movet aliquas37 et cappucinos in Engadinam vult introducere.
Melo38, qui Siciliam rexit, in Italia haeret spe capiendi Casalis et, quia miles,
477
cum quo Alsatiam petiturus erat, ab Hispania et Neapoli nondum advenit, millionem pecuniae secum fert et copias quasdam etiam ex Tiroli et Suevia opperitur. Casali autem sal deesse dicitur et alia quaedam. Praesidium est bis mille peditum, equitum CCCC praeter Montisferratensis aliquot. Ad obsidionem ejus loci coeptandam ex Hispania, Italia, Pedemontanis et Vallensibus locis Hispani supplementum ad XII millia exspectant. Habent nunc apud se extra praesidia sex peditum millia, equites plus quater mille.Wurtsburgensis et Bambergensis39 episcopi militem et ipsi scribunt, ad equites sexcentos et bis mille pedites.
Dux Carolus40 in comitatum it auctus caesariano e Thuringia milite. Etiam Bavarus41 quantum potest e praesidiis colligit.
Oppidum Bermes cepit Longavillanus42. De Salza dubia est judicatio. Ducis Caroli miles Sanctavautium insidiis cepit. Alias circa Metim arces recipit Halerius43 videturque bellum non longe inde futurum. Nam eo conferuntur machinae et quae bello necessaria. Ad Retoum est Castilionaeus, inter Atrebatum urbem et Cameracum Piccolominaeus.
Gratias habeo Excellentiae vestrae pro perpetua in me ac meos benevolentia. Ipsi vicissim et omnibus ei caris cuncta precor felicissima.
Excellentiae vestrae singulari observantiae studio devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 13/23 Iulij 1639.
Rex Remos pervenit44.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alfenae 21/31 Iulij A.o 1639.