eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4220. 1639 juli 23. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Sicut cum dolore ex literis datis Lunaecopiae Maii 272 intellexi sequiorem Nobilitatis vestrae valetudinem, ita ex D. Epstenio3, qui recentiores acceperat,

    479

    cum gaudio didici adventum ejusdem Hamburgum, certum argumentum ejusdem valetudinis in melius restitutae. Sicut autem illa sollicitudo ad preces me adegit, ita subsequens laetitia gratiarum ad Deum actionem secum trahit.

    Multum me obligavit Nobilitas vestra, quod causam meam, ut tam longis de meo prorogationibus liberer, egit apud magnum regni cancellarium4 et, quanquam jussa reginae5 dominorumque regentium6 ad me eo, quo par est, desiderio exspecto, tamen spero etiam literas ferre Nobilitatem vestram ad illustrissimum D. Salvium7, ut semissem ejus, quod mihi debetur, aut Hamburgi mihi aut Amstelodami numerari faciat. Satis enim intelligit Nobilitas vestra, nisi post tam longam noxiamque rebus meis moram nunc saltem mihi consulatur et in posterum constituatur aliquid, cui possum inniti, neque reditus meos impendiis neque animum curis publicis suffecturum.

    Ad ducem Bernhardum8 mitti Nobilitatem vestram intelligo plane persuasus neque alium mitti potuisse magis idoneum neque tempus eligi magis oportunum. Dux nondum quicquam agit causaturque auxilia hinc sibi promissa, quae duceret Villaregius9, necdum venisse. Sed de his rebus propinqua spes colloquii facit, ut scribendi compendium faciam.

    Supplementa ex Suedia nostris exercitibus alia venisse, alia in itinere esse et ego gaudeo et mecum Galli. Rortaeum10 huc venire audio. Daniae regem11 eo esse in nos animo, quem describit Nobilitas vestra credo credidique semper. Insidiosis interrogationibus conveniunt responsa ambigua.

    Vale quam optime, vir amplissime.

    Nobil. Ampl. vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Iulii anni 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 547. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Johan Epstein.
    4 - Axel Oxenstierna, Zweeds rijkskanselier.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    7 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    10 - Claude de Salles, baron van Rorté.
    11 - Christiaan IV.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]