Optime Reigersbergi,
Beneficia grate qui aestimat, majora meretur. Ego quae tibi praestiti - et exigua sunt et beneficiorum nomine censenda non sunt -, cum et necessitudini nostrae propinquae adeo et summae parentis quondam tui in me benevolentiae explorataeque in rebus adversis fidei deberentur.
Haec igitur et parva et tuo jure tibi debita tanti cum facias, onus mihi injungis quaerendi, ecquid praestare possim amplius teque dignius.
De vitae genere suscipiendo quid suadeam tantis intervallis dissitus, oblitus eorum, in quibus vivis locorum atque hominum non satis video.
Iurisprudentia mihi semper placuit, sed ad eam te nunc accingi vereor, ne serum sit. In medicina non satis est pro vestra familia dignitatis. Theologia istis in locis perquam turbida est et ipsa functio hominum vitio minus honorata. Philosophia bonarumque artium studia multum in se habent inter secunda voluptatis, inter adversa solatii, quod experiundo didici. Caeterum ad rem augendam, ad parandas amicitias et affinitates minus haec valent. Restat militia, plena laborum, periculorum non vacans, tarda adferens compendia. Si tamen haec allubescit, videndum domi, ne an peregre jam sumi sit satius. Ubi aut hac de re aut si quid
496
succurrit melius tuam et amicorum sententiam intellexerim, promptissimo animo mea addam consilia.Valete omnes nostri.
Tuus toto animo
H. Grotius.
Lutetiae, 30 Iulii 1639.