eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    521

    4252. 1639 augustus 13. Aan G. Müller1.

    Nobilissime et amplissime domine,

    Priusquam literas Nobilitatis vestrae tum ad me tum ad conjugem meam datas 22 Iulii2 accepi, jam Nobilitati vestrae scripseram ob mortem admirandi principis ducis Vinariensis3 videre me iter Nobilitatis vestrae incertum fore. Credo enim rebus in tantum mutatis nova deliberatione opus, an mitti, quis debeat et quibuscum mandatis. Regimen nunc in manu est quatuor virum, Erlachii4, Ohmii5, Rosae6, Ottonis Nassavii7. Ex ea pecunia, quae ducis fuerat, aliquantillum in milites erogatum est. Rex8 et majores pecunias misit et ipse ad loca propinqua proficiscitur omnia acturus, ut e suo maxime arbitratu res ibi administrentur9. At10 elector Palatinus11 in Angliam profectus est, ut et auctoritate et pecuniis inde suffultus tanquam foederis Germanici principum princeps in exercitum vacantem accipiat imperium. Interim illud bene cecidit, quod ad Rosae adventum hostes ab Hohentwila abscessere, nisi forte altius hosti consilium est orbatos duce milites relinquere discordiis et offerre eis inducias ad Hassicum exemplum.

    Gratiam Nobilitati vestrae ingentem habeo, quod res meas satis incommode positas curae sibi esse voluerit12, atque etiamnum velit. Si exspectandus mihi sit Nobilitatis vestrae in has partes adventus, prolatabuntur mihi difficultates in diem valde incertum. Quare spero ventura e Suedia ad illustrissimum dominum Salvium13 mandata, ut ex eo, quod apud ipsius Excellentiam14 restat, mea damna sarciantur. Alioqui laudanda mihi esset Gallorum benignitas, qui me fasce magis magisque me premente levatum volunt. Non potest non grave esse excellentissimis et illustrissimis dominis15 regni rectoribus toties eadem de re interpellari et quidem ab homine tam potente quam est cardinalis16. Si ob eas aliasve causas iisdem regni rectoribus placeat me aut transferre alio aut pro insumtis laboribus indemnitatem mihi praestare et libertatem reddere, nihil conquerar.

    522

    Caeterum cum cardinale nulla mihi privata17 contentio est. Si excellentissimi domini regni rectores me circa cardinalem. Anglorum exemplum sequi aut non aequum aut minus utile censent18, est ipsorum praescribere, meum parere. Mihi in hoc negotio nihil seritur, nihil metitur. Vera causa, cur hic faventibus oculis non adspiciar, haec est, quod vera nuntio, aut quae sunt aut quae perspici possunt. Quicunque post me idem facturus est, in easdem incurret offensas. Pro certo haberi debet Gallos ita Austriacam potentiam velle imminutam, ut tamen protestantium res in sua vicinia nolint increscere. Tum vero qui res belli regit Noyerius19 Romae est supra omnes Gallos addictus.

    Domini Bannerii20 prosperis gaudeo. Sed concurrent in illum undique ex Germania, Hungaria, Austria hostiles copiae21. Nobilitas vestra ita me suis beneficiis devinctum tenet, ut nihil sit, quod non ipsius vicissim causa praestare et velim et debeam22.

    Turca23 avidus imperio suo adjicere quicquid ipsi abest in Aegaeo mari, pacem cum Persa24 quam cum Venetis malle creditur. Ea res Italiae formidabilis Hispanum25 flectere poterit ad desiderandam pacem inter christianos.

    Vale, vir nobilissime26.

    Nobilitatis vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13 Augusti 1639.

    Notes



    1 - Copie, Kopenhagen, Kong. Bibl., Ny Kgl. Saml. 2330, 4o. Aan enige onnauwkeurigheden van ondergeschikt belang wordt stilzwijgend voorbijgegaan. Gedrukt Epist., p. 553. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Johan Ludwig von Erlach.
    5 - Johann Bernhard von Oehm.
    6 - Rheinhold von Rosen.
    7 - Wilhelm Otto von Nassau; de copie heeft ‘Nascovii’.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - In plaats van ‘et ipse ... administrentur’ heeft de copie te Kopenhagen samenvattend: ‘omniaque molitur, ut e suo arbitratu res ibi administrentur’.
    10 - Het ‘Ad’ van de copie te Kopenhagen is kennelijk een verschrijving.
    11 - Karl Ludwig van de Palts.
    12 - In plaats van ‘res ... voluerit’ heeft de copie te Kopenhagen: ‘res meas sibi curas esse voluerit’.
    13 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    14 - In plaats van ‘apud ... Excellentiam’ heeft de copie te Kopenhagen ‘isthic’.
    15 - Het woord ‘dominis’ ontbreekt in de uitgave der Epist.. Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    16 - Richelieu.
    17 - De copie te Kopenhagen heeft ‘privatim’.
    18 - De copie te Kopenhagen heeft ‘existimant’.
    19 - François Sublet de Noyers.
    20 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    21 - In plaats van ‘Vera causa ... copiae’ heeft de copie te Kopenhagen slechts: ‘sed multum metuo neque post me vera nunciaturus est, aut quae geruntur, aut quae prospici possunt in easdem incurrat offensas’.
    22 - De woorden ‘Nobilitas ... debeam’ volgen in de copie te Kopenhagen na ‘Turca ... Christianos’.
    23 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    24 - Safī I (Sam Mirza).
    25 - Philips IV.
    26 - De woorden ‘Vale, vir nobilissime’ ontbreken in de copie te Kopenhagen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]