Illustrissime et excellentissime domine legate, patrone colende,
Excellentiae vestrae literae VI. Aug. scriptae2 XXIII. eiusdem mensis die redditae mihi hac in urbe sunt.
Ab magno domino regni Sueciae cancellario3 mandata, quorum meminit Excellentia vestra, necdum ulla accepi. Cum Junecopia abirem, spes mihi nata fuit secutura intra spatium duarum triumve septimanarum. At vero toto hoc bimestre ne literulam quidem vidi; nisi quod subinde secretarii regii4 excusationes petunt ab adversa valde valetudine m. cancellarii, quae ipsum negotiis aut scriptionibus vacare plane non permittat, ab assiduis in caussa Livonica consultationibus et ejusmodi rebus aliis.
Scripsi non tantum ad ipsum m. dominum cancellarium, sed et ad secretarios regios et, ut eam rem curae sibi esse sinerent, enixe petii. Quamprimum responderint, ut Excellentia vestra, quidquid id sit, noverit, faciam.
541
Campi mareschallus Bannerius5 adhuc haeret in visceribus Bohemiae, hostilis exercitus circa urbem Pragam. Caesariani in Silesia aliquot millia equitum, peditum ac tragonum contraxerunt et duas Bannerianas legiones aggressi sunt, nonnihil et damni ipsis intulerunt, caesi tamen sunt et dissipati a Bannerianis captis plerisque ducibus interque eos comite Pompeio Italo6.
Bavarius7 metu belli Wimariensis magnam partem solutus8 magnas militum manus in Bohemiam mittere dicitur et Caesar9 quidquid potest corradit parum fidens Transylvano10 et Turco11, qui magnum contra Christianos bellum moliri creditur. Copiae Pomeranicae Landsbergam recepere, milites Brandenburgici VII. C. et ultra nostris adcessere. Nunc ipsam Silesiam ingrediuntur aditum (ad) Bannerium per Lusatiam facturae. Etiam Plavia arx munita in Megapolitano agro deditione in nostrorum venit potestatem. Tribunus v. Königsmarck12 Herbipolitanum episcopatum male mulctat.
Daniae rex13 hisce diebus secretarium misit ad dominum legatum Salvium14 et, ut diem colloquiis de pace diceret, postulavit. Responsum fuit, ubi primum literas salvi conductus pro Foederatis Regnorum miserit imperator15, in mora se non futurum.
Misi chartas nonnullas ad dominum legatum Camerarium16 ejusque Excellentiam rogavi, ut Excellentiam quoque vestram earum faceret participem. Puto aliquas illarum non ingratas fore Excellentiae vestrae. Quam divinae tutelae hisce commendo.
Excellentiae vestrae obsequentissimus
G.M.
Dab. Hamburgi die 16/26 Augusti anno 1639.
Francofurtum ad Oderam die 8/18 Augusti nostris se dedit.
Adres: A Son Excellence Monsieur Grotius, Conseiller d'Estat et Ambassadeur de Sa Majesté de Suède en France à Paris.
In dorso schreef Grotius: 26 Augusti 1639 Muller.
En boven aan de brief: Rec. 28 Sept.